| 1 | Apud Ravennam natalis sancti Apollinaris episcopi et martyris. Qui Romae ordinatus a beato Petro apostolo, illuc directus est. Qui etiam in Aemilia, et in partibus Corinthiorum et in Mysia, et in ripa Danubii, et in partibus Thraciae, in quibus locis exsilio relegatus est, Evangelium Christi fiducialiter annuntiavit. Et ubicunque pervenit, innumeras virtutes ostendit, et plurimas passiones sustinuit. Nam nimia caede frequenter ac diu mactatus, ac nudis pedibus super prunas impositus, atque equuleo suspensus, crudelissime tortus est, et saxo os eius contusum, et cum gravissimo ferri pondere inclusus in carcere horrifico, atque in ligno extensus est. Ubi ab hominibus quidem est neglectus, sed ab angelo publice pastus est. Deinde catenatus in exsilium trusus est, ibique rursum fustibus caesus et vulneratus est, iterumque in carcerem missus est et caesus, sic martyrium consummavit sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio. Rexit Ecclesiam per annos viginti octo, mensem unum, dies quatuor. |