Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, XII KAL. AUG.
| 1 | Depositio sancti Danielis prophetae. Romae sanctae Praxedis virginis. Haec cum sua sorore beata Potentiana vel Pudentiana a sanctissimo patre Pudente, qui fuit edoctus in fide a beato apostolo Paulo, in omni castitate et lege divina erudita. Post transitum patris vigiliis et orationibus atque ieiuniis assidue vacans, omne patrimonium suum simul cum beata sorore in sustentationem pauperum et Christi sanctorum erogavit. In titulo vero quem pater eorum Pudens nomine beati Pastoris dedicavit, una cum consilio beati Pii sedis sacrosanctae et apostolicae episcopi, fontem baptismi construere soror et ipsa studuerunt, ut familia earum die sancto Paschae baptizaretur. Quos ad nonaginta sex numero manumissos, beatus Pius aquis salutaribus abluit. Inde post innumera pietatis opera, post multorum martyrum sepulturas, eadem beatissima virgo migravit ad Dominum, coronam iustitiae a iusto iudice receptura. Sepulta in coemeterio Priscillae, via Salaria, iuxta sororem suam atque patrem Pudentem. |
| 2 | In Galliis, civitate Massilia, natalis sancti Victoris. Qui sub persecutione Diocletiani et Maximiani cum esset miles, et nec militare nec idolis sacrificare vellet, primum a tribuno suo Austerio in carcerem trusus, sed omni nocte ad visitandos et consolandos infirmos ab angelo eductus est. Deinde iussu Eutychii praefecti retortis brachiis loris subtilibus ligatus, et pedibus fune constrictus, per mediam tractus est civitatem. Post haec fustibus crudelissime caeso ac suspenso, et taureis cruciato, cum exhibuissent aram in qua sacrificaret, et eam nec respicere sustinens, de manu sacerdotis calce excussisset, pedem praeses eius iussit incidi. Ad ultimum in confessione Christi persistens, missus est in molam pistoriam, in qua sparsum vertigine animalis macerari solet, atque ita contritus, martyrium consummavit. Passi sunt cum eo tres milites, Alexander, Felicianus et Longinus. Puer quoque Deuterius, dum ad sepulcrum eius oraret, emisit spiritum. |
| 3 | In urbe Caesena nativitas sanctorum Adriani, Helii, Victoris, Patrocli et aliorum. |
| 4 | Apud Veronam translatio sancti Zenonis martyris, de cuius sanctitate beatus papa Gregorius commemorat, quia cum Atesis fluvius usque ad superiores ecclesiae fenestras, in qua venerabile corpus ipsius requiescebat, excresceret, patentibus ianuis aqua in eamdem ecclesiam non intraret, sed haustum suum inclusis omnino non negaret. |