Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, XIII KAL. AUG.
| 1 | Nativitas beati Ioseph, qui cognominatus est Iustus, quique cum beato Matthia ut numerum duodecimum impleret ab apostolis statuitur. Sed Matthia locum Iudae praevaricatoris implente, beatus Ioseph nihilominus praedicationis et sanctitatis officio inserviens, multasque fide Christi persecutiones a Iudaeis sustinens, victoriosissimo fine in Iudaea quievit. De quo refertur quod venenum biberit, et nihil ex eo triste propter fidem Christi pertulerit. |
| 2 | Apud Damascum natalis sanctorum Sabini, Maximi, Iuliani, Macrobii, Cassii [Cassiae], Paulae cum aliis decem. |
| 3 | In Corintho Cyriaci cum aliis multis. |
| 4 | Romae sanctae Passeriae, Macrini, Saturi et Aemilii. |