Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, XIV KAL. AUG.
| 1 | In Hispaniis natalis sancti Iusti. Et in civitate Hispalensi sanctarum Iustae et Rufinae, quae a Diogeniano praeside comprehensae, equulei extensione et ungularum laniatione vexatae sunt, deinde trusae in carcerem, inedia et dolore afflictae. Post haec iussit praeses ut quocunque iret ipse, nudis pedibus sequerentur. Tandem Iusta in carcere spiritum exhalavit. Corpus eius in puteum proiectum, et a Sabino episcopo levatum, in Hispalensi coemeterio sepultum est. Rufinae cervix confracta, et corpus eius igni traditum; cuius reliquiae a fidelibus curatae sunt. |
| 2 | In Aegypto Patris nostri Arsenii. De quo in Verbis Seniorum refertur quia propter redundantiam lacrymarum tergendam, sudarium semper in sinu vel in manu sua habuerit. |
| 3 | In Alexandria sancti Sisinnii. |
| 4 | In Antiochia Luciani et sociorum eius. |
| 5 | Constantinopoli Dariae. |
| 6 | In Hispaniis Iusti. |
| 7 | Apud Lugdunum Galliae, depositio sancti Rustici presbyteri et confessoris. |
| 8 | In Italia, civitate Tyro, natalis sanctae Crystinae virginis iuxta quosdam. |