monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2 > 16 > 27 > 2 > 10 > 2 > 12 > 15 > 10 > 12 > 14
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, XVI KAL. AUG. <<<     >>> XIV KAL. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, XV KAL. AUG.

1 Romae via Tiburtina, milliario octavo, nativitas sanctorum Symphorosae martyris, matrisque septem germanorum, quae cum ipsis est posita; nomina vero germanorum haec sunt: Petri, Marcelliani, Ianuarii, Dionysii, Sympronii, Clementis, Hirenei [rastix 1. rastrix 3. rastitz 2. 5. 6. rastri 11.].
2 Apud Carthaginem natalis sanctae Gudenes [Gundenis] quae Plutio [Planciano] et Reto [Geta] consulibus, iussu Rufini proconsulis, quatuor diversis temporibus equulei extensione vexata, et ungularum horrenda laceratione cruciata, carceris etiam squalore diutissime afflicta, novissime gladio caesa est.
3 Apud civitatem Metensem depositio sancti Arnolfi episcopi, qui sanctitate et miraculorum gratia illustris, eremiticam vitam etiam in episcopatu diligens, beato fine quievit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.274

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik