| 5 | Apud eamdem urbem passio sancti Mammetis, qui in montem Sina divina vocatione perveniens, et non propriam, sed coelo delapsam ad paranda miracula virgam accipiens, ea terram attigit, et mox Evangelium prosilivit. Quod cum legere coepisset, omne genus ferarum mansuetis animalibus mansuetius est effectum, adeo ut lactantes feminae ultro se mulgendas applicarent. Cumque lactis coagula pressisset in caseum, perrexit ad Caesaream Palaestinae, et viduis ac debilibus et caeteris pauperibus ministravit. Quod videntes Hierosolymitae Iudaei, omnium bonorum invidi, detulerunt eum quasi arte magica imbutum apud praesidem Cappadociae, ab Alexandro tyranno ad procurationem partium earumdem directum: quo modo ad exhibitionem eius manum militiae destinante, et sancto Mamma eosdem exsecutores suos charitatis intuitu pascente, et post prandium Evangelium lectitante, tantus ferarum ac bestiarum concursus est effectus, ut se milites effugium non habituros crederent; quos vir benignissimus blande consolatus ante se praemisit, et leoni immanissimo praecipiens ut post se veniret ad theatrum, milites e vestigio subsecutus est. A quibus praesidi assignatus, et ab eo crudeliter examinatus, et crudelius ungulis in equuleo laceratus, ac deinde in carcerem missus, quadraginta alios, quos ibi fame ac siti periclitatos invenit, melle et lacte per columbam sibi coelitus delato reficiens, et meritorum suorum clavibus invisibiliter absolvens, et ipse solus in carcere persistens, iterum praesidi praesentatur. A quo in caminum ignis missus, et post quinque dies illaesus inter angelorum choros repertus, ursae crudelitatis nimiae obiicitur; quae magno impetu ad discerpendum eum festinans, divino nutu subito retroacta subsedit, quasi audaciae suae semetipsam accusans. Admissus est ei etiam pardus, obsecutus est potius, quam ei iniuriosus effectus. Tunc praeses, iracundia plenus, leonem crudelissimum ad devorationem eius inquiri praecepit. Et ecce Arabicus ille, et tanto cursu efferatus leo theatrum irrumpens, evangelicae lectionis assiduitate mansuefactus beato Mammae his eum verbis alloquitur: 'Salve, o probate Dei cultor, in quo Spiritus sanctus habitaculum sibi dulce construxit. Ecce angelica iussione vocem ad tempus accepi; fides tua naturae iura superavit, pro te mutis animalibus humana vox creditur; officia reddo pastori, memini cui paruerimus in monte.' Haec eo loquente, ab angelis theatri clausae sunt ianuae, et statim ille horridis rictibus fremens, per omnes populi cuneos communiter saevit. Hos ex industria lene [f. leo] lacerat, illos ore excipit, hos frangit amplexu, confringit alios unguibus, nonnullos consumit solo timore Exstinctis itaque omnibus gentilibus vel Iudaeis, praesidi et officio eius, ex praecepto Mammae, vita conceditur. Qui pro beneficiis reddens iniuriam, leonem iubet dimitti, in quo omnem spem putabat esse suae victoriae. Sed fera, ut propius accessit, lingens sancti vestigia, poscens veniam, volvebatur ad genua. Tunc omnis populus lapidibus eum obruere nisi sunt, sed incassum, nam ictus hinc inde volitando martyrem non laeserunt. Sic integer inde discessit, Deo vota persolvens. Et ecce vox e coelo lapsa est, quae ait: 'Ascende, Mamma, apertum tibi est coelum, et omnia paradisi claustra reserata. Iam pro te Dominus exsultat, remunerans praemia pro triumphis: Iam te cum corona Christus exspectat, propera cum sancto Spiritu, qui te gubernat.' His victoriosissimus martyr gaudenter auditis, facta oratione, quievit in pace. |