Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, ID. IUL.
| 1 | Nisibi civitate, natalis sancti Iacobi episcopi, magnae virtutis viri, ita ut ad eius preces saepe urbs discrimine liberata sit. Hic unus fuit ex numero confessorum sub persecutione Maximini, et eorum qui in Nicaena synodo perversitatem Arii homousii oppositione damnarunt: atque intra muros urbis suae, ex praecepto Constantini imperatoris, ad tutelam et munimentum sepultus, postea zelo Iuliani Apostatae extra urbem elatus et conditus est. Sed mox eadem civitas, tanti patroni orbata reliquiis, Persarum ditioni succubuit. Qui etiam adhuc in corpore multa signa fecit, et arcam Noe solus in monte Armeniae Tauro videre promeruit, quod nulli alii de his qui cum eo perrexerant videre permissum est. |
| 2 | In Portu Romano Eutropii, Zozimae et Bonosae sororum. |
| 3 | Apud Alexandriam sanctorum Philippi, Zenonis, Narsei et decem infantum. |
| 4 | Carthagine sanctorum Catulini diaconi, Ianuarii, Florentii, Iuliae et Iustae, qui sunt positi in basilica Fausti. |
| 5 | In Sirmio Agrippini, Secundi, Maximi, Fortunati, Martialis. |