Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, III ID. IUL.
| 1 | Transitus Esdrae instauratoris divinae legis. |
| 2 | In Alexandria Serapionis, Evangeli, Zenonis et aliorum ac Trophimae virginis. |
| 3 | Romae sancti Cleti papae, qui sedit in episcopatu annis duodecim. Hic cum esset chorepiscopus beati Petri apostoli, ex praecepto illius ordinavit in urbe Roma presbyteros viginti quinque, et sepultus est iuxta corpus ipsius. |
| 4 | In Africa nativitas sanctorum confessorum, imo victoriosissimorum martyrum, Eugenii Carthaginensis episcopi, fide et virtutibus atque miraculis gloriosi, et universi cleri eiusdem Ecclesiae: qui caede inediaque macerati fere quingenti vel amplius, inter quos quamplurimi erant lectores infantulique, gaudentes in Domino, crudeli exsilio procul extrusi sunt. In quibus erant nobilissimi archidiaconi nomine Salutaris, et Mauritta, secundus in officio ministrorum. Qui plurima pro confessione catholica perpessi supplicia, et tertio confessores effecti, gloriosae in Christo perseverantiae titulo collustrati sunt. |
| 5 | In Antiochia passio Margarethae virginis, quam Olibrius consul a Christi fide seducere et constuprare cupiens, non consentientem sibi plurimis tormentis afflixit: hoc est, in equuleo suspensam ungulis acerbissimis lacerari, ac postea in carcerem tenebrosum coniici praecepit, ubi multimodas diaboli seductiones, quas ei in specie draconis et Aethiopis ingerere nisus est, in nomine Domini Iesu exsuperans, novissime decollata, ad requiem migravit aeternam. |