monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 20 > 8
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, V ID. IUL. <<<     >>> III ID. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, IV ID. IUL.

1 Apud Aquileiam nativitas sancti Hermagorae, vel, sicut in antiquis codicibus invenitur, Hermechorae, primi eiusdem civitatis episcopi, discipuli sancti Marci evangelistae.
2 Item Fortunati, de quo Fortunatus episcopus: Et Fortunatum fert Aquileia suum.
3 In Cypro beati Nasonis [Iasonis] antiqui Christi discipuli.
4 Romae in Vaticano depositio S. Pii papae, qui sedit in episcopatu annis octodecim. Sub huius tempore Hermes librum conscripsit qui appellatur Pastor, quia in habitu pastoris ei angelus apparuit.
5 Mediolani translatio sanctorum martyrum Naboris et Felicis, qui sexto Idus Iulii cum Ianuario et Marino in Africa decollati, hac die Mediolanum sunt deportati. De quibus beatum Victorem in passione sua credo supplicasse: Ne separes me, Domine, a civibus meis martyribus tuis Nabore et Felice.
6 Lugduno Galliae depositio Viventioli episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.263

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik