Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, V ID. IUL.
| 1 | Romae passio sanctorum Stephani, Leontii, Mauritii et aliorum multorum. |
| 2 | In Africa Mariani [Marini] et Ianuarii. |
| 3 | In Armenia Minore, civitate Nicopoli, sanctorum martyrum Ianuarii et Pelagiae, qui equuleo, ungulis et testarum fragmentis diebus quatuor cruciati, martyrizaverunt. |
| 4 | Translatio sancti Benedicti abbatis a castro Cassino sive Cassiani in Gallias vel Aquitaniam. Postquam enim, sicut ipse vivens praedixerat, monasterium eius a gentibus est vastatum, hominibus tantum, iuxta sententiam illius: Vix obtinui apud Deum omnipotentem, ut ex hoc loco mihi animae cederentur, illo intercedente salvatis: corpus ipsius a religiosis quibusdam, Domino revelante, repertum et in Gallias translatum, atque in territorio Aurelianensi, monasterio quod vocatur Floriacum, digne sepultum, et multo dignius frequentatione devotorum est iugiter honoratum. |
| 5 | Translata sunt etiam pariter ossa beatae Scholasticae virginis, sororis eius, atque in partibus Cenomanensium religiosorum devotione conditum. Cuius animam idem vir Dei e corpore egressam vidit in columbae specie coeli secreta penetrare, corpusque eius secum in uno iussit poni sepulcro, ut quorum mens una semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Sed vae miserorum meritis, per quos separationem passa sunt, quae dispositione sancti Spiritus coniungi meruerunt: sed non diu locus ille, sanctorum reliquiis honorabilis, a fidelium conventu mansit inanis; nam fratres qui hostium manus evadere potuerunt, iterato in unum conglobati, et aliis ad vicem dispersorum adhibitis multiplicati, sacros cineres seipsos iam cautius agentes, satis religiose curarunt, donec nuper infestatione Saracenorum in omnem ventum dispersi sunt. |