monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, VII ID. IUL. <<<     >>> V ID. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, VI ID. IUL.

1 Romae nativitas septem fratrum filiorum sanctae Felicitatis, id est Ianuarii, Felicis, Philippi, Sylvani, Alexandri, Vitalis, Martialis. Qui sub praefecto urbis Publio, tempore Antonini principis, primum auditi, deinde per diversos iudices, ut variis suppliciis laniarentur, missi sunt. E quibus Ianuarius, post verbera virgarum et carcerem, ad plumbatas occisus est. Felix et Philippus fustibus mactati. Sylvanus praecipitio interemptus est. Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti, a charitate Christi et unitate fidei non sunt vel in morte divisi.
2 Item Romae milliario decimo, fundo Plautillae qui dicitur Buxo, sanctarum Rufinae et Secundae sororum, patre clarissimo Asterio et matre Aurelia genitarum; sub persecutione Valeriani et Gallieni, iudicibus Iunio praefecto et Archisilao comite, in loco praedicto, pro eo quod sponsos suos a Christo apostatatos accipere noluerint, capite caesae sunt.
3 In Africa sanctorum Ianuarii, Marini, Naboris et Felicis, ob constantiam Christianae fidei decollatorum: quorum corpora postea Mediolanum sunt translata.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.260

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik