monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 20 > 8 > 4 > 3 > 3 > 8 > 9 > 20 > 5 > 6 > 8 > 5 > 20 > 9 > 9 > 9 > 4
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, NON. IUL. <<<     >>> VII ID. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, VIII ID. IUL.

1 In Asia Minore nativitas sancti Aquilae et Priscillae uxoris eius, de quibus in Actibus apostolorum legitur (cap. XVIII) quod apud eos beatus apostolus Paulus, propter idem artificii genus quod illi et eisdem erat commune, moraretur et operaretur, postquam ipsi ab urbe Roma in Achaiam devenerunt.
2 In Palaestina sancti Procopii martyris, qui ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum confidentiam irato iudice Fabiano capite caesus est.
3 In Nicaea Sostrati senatoris, Severi et Honorati, cum aliis multis.
4 In Taurominio Speri et Corneliani cum aliis sexaginta.
5 In pago Austriae, id est novae Franciae castro, imo civitate, ut Teutonico nomine prodit, Wirzburg, iuxta Moin fluvium sita, passio sancti Chiliani, primi eiusdem civitatis episcopi et duorum discipulorum eius Colonati [Colomanni] scilicet presbyteri et Totnani diaconi. Qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, et a pontifice sedis apostolicae auctoritate accepta, nomen Christi in eodem loco et in circuitu praedicaverunt. Cumque multum populum idem vir apostolicus signis et verbo Domino acquireret, a duce locorum eorumdem, nomine Cozperto, pro eo quod eum a coniugio uxoris fratris sui disiungere niteretur, factione eiusdem incestuosissimae Geilae, cum sociis eodem zelo ferventibus, est interemptus. Ad quorum memorias cum plurima semper fiant miracula, his tamen indiciis pretiosa mors eorum primum mortalibus est commendata. Nam is qui eos in oratione positos nocturno tempore silentio peremit, huc et illuc amens discurrendo, ac se reum necis sanctorum clamitando, seque ipsum dentibus suis laniando, quia igne invisibili a sancto Chiliano sibi videbatur exuri, commissum suum ipse publicavit. Geilam quoque etiam ipso nomine petulcam spiritus malignus invasit, et indignam eius vitam dignissima morte finivit. Cozbertum vero servi sui occiderunt gladio, filium autem eius populi propulerunt de regno. Ad augmentum quoque sanctitatis martyrum declarandum, cum post annos plurimos transferendi gratia detegerentur, contra naturam eiusdem regionis, supra modum humidae, libri eorum ac vestimenta omnia, pariter cum eis subterrata, ita sunt illaesa reperta quasi in scrinio super terram posito essent inclusa.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.255

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik