monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 3
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, VI NON. IUL. <<<     >>> VIII ID. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, NON. IUL.

1 Apud Alexandriam Aegypti nativitas sancti Pantaeni, viri apostolici et omni sapientia adornati. Cui tantum studii et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad praedicandum Christi Evangelium omnibus gentibus quae in Orientis ultimis secessibus reconduntur, fidei et devotionis calore profectus sit, et usque ad Indiam citeriorem praedicando pervenerit. Ubi reperit Bartholomaeum, unum de duodecim apostolis, adventum Domini Iesu Christi iuxta Evangelium Matthaei praedicasse. Quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam secum detulit, ibique praeclaram et nobilem vitam beato fine conclusit.
2 Ibidem sanctorum Heraclii, Helii, Apollonii Publii cum aliis viginti.
3 Romae passio beatorum martyrum Nicostrati primi scrinii, Claudii commentariensis, Castorii sive Castuli, Victorini, Symphoriani, vel, sicut in libro Sacramentorum continetur, Semproniani. Quorum natalem sexta die Iduum Novembris eatenus nos celebrasse credidimus, donec venerabilis Pater Ado alios et alios pro eis nobis honorandos insinuaret: de quibus in suo loco, vita comite, commodius disseretur. Hos ergo beatus Sebastianus credere in Christum docuit, et sanctus Polycarpus presbyter baptizavit. Qui cum sanctorum corpora per ora Tiberina requirerent, tenti sunt, et ad Fabianum Urbis praefectum perducti. Qui cum per dies decem minis et blanditiis satageret ut eos ad immolandum idolis provocaret, et nullum penitus a stabilitate fidei commovere posset, fecit de eis suggestionem Diocletiano et Maximiano imperatoribus: quique iusserunt eos torqueri; cumque nulla ratione compulsi cederent, iusserunt eos in mare praecipites dari: immensis itaque arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, ut in loco mundo inter aquas coronam martyrii percipere mererentur.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.253

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik