monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, KAL. IUL. <<<     >>> NON. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, VI NON. IUL.

1 Romae nativitas sanctorum Processi et Martiniani, qui cum viderent mirabilia, quae faciebat per beatos apostolos suos Petrum et Paulum Dominus Iesus Christus, mirari coeperunt. Erant enim tunc temporis beatissimi apostoli traditi Paulino viro clarissimo sub custodia Mamertini in monte Tarpeio: ubi de monte suis orationibus aquam manare fecerunt. Tunc baptizati sunt Processus et Martinianus a beato Petro apostolo, et alii promiscui sexus numero quadraginta septem. Quod cum nuntiatum esset Paulino, misit milites et tenuit eos, iussitque in custodia retrudi. Sequenti autem die educti, cum constantissime. . . . . .
2 [Hic iterum desiderantur aliquot pagellae in manuscripto codice.] Rusticus e contra intulit: Nunc, inquiens, agnovimus quia irreligiosus, incantator ac magus es, qui mane comedis, cervas mulges, vestem de radio solis appendis, si infantem in Dei nomine loqui non feceris. Tandem igitur post refragationem diutissimam sanctus vir, humilitatem suam aliquantulum postponere et potentiam manifestare coactus, conversus ad infantem dixit: 'Adiuro te per Iesum Christum Filium Dei vivi, ut fatearis coram omnibus, quis te genuerit, aut quae pepererit.' Ad quae infantulus, fandi gratia ab omnium auctore percepta, absolutissimo sermone respondit: 'Pater meus iste Rusticus est episcopus, et mater mea sanctimonialis est illa.' Sicque obstinatus ille episcopus in scelere suo denudatus, a veraci famulo Dei poenitentiae consilium accepit, et sanctus sacerdos Goar a Christo glorificatus, ad locum suum rediit, ac de die in diem in augmento virtutum proficiens in pace requievit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.251

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik