Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, V KAL. IUL.
| 1 | In Galatia nativitas beati Crescentis, discipuli beati Pauli apostoli. Qui et in Gallias transitum faciens, verbo praedicationis multos ad fidem Christi convertit. Rediens vero ad gentem cui specialiter fuerat episcopus datus, Galatas usque ad beatum finem vitae suae in opere Domini confortavit. |
| 2 | Apud Tiburtinam Italiae civitatem nativitas sanctae Symphorosae, uxoris beati Getulii martyris cum septem filiis, Crescente, Iuliano, Nemesio, Primitivo, Iustino, Stacteo, Eugenio, cum quibus passa est simul sub Adriano principe. Qui ipsam Symphorosam iussit palmis caedi, deinde per crines suspendi. Quam dum superare nullatenus posset, iussit eam alligato saxo in fluvium praecipitari. Cuius frater Eugenius, principalis curiae Tiburtinae, colligens corpus eius, sepelivit. Et mane imperator iussit septem stipites figi, ibique filios eius ad trocleas extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Iulianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Iustinum, per membra distensum, scindi per singulos corporis nodos atque iuncturas; Stacteum lanceis innumerabilibus, donec moreretur, in terram configi: Eugenium findi a pectore usque ad inferiores partes; et posuerunt pontifices sacrorum nomen loci illius, ad septem Bithanatos: quorum corpora requiescunt via Tiburtina, milliario nono. |
| 3 | Eodem die in Hispania, Corduba civitate, nativitas sanctorum Zoelli et aliorum novemdecim. |
| 4 | Apud Ephesum festivitas Septem Dormientium fratrum, hoc est, Maximiani, Malchi, Martinia [Martiniani], Dionysii, Ioannis, Serapionis, Constantini. Qui Decianam persecutionem post nimia et plurima tormenta fugientes, absconderunt se in spelunca grandi in monte Caelio, et ibi in oratione assidua permanserunt. Quod audiens Decius imperator, iussit obstrui os speluncae ut ibi interirent. Post trecentos autem et septuaginta duos annos, hoc est tricesimo anno imperii Theodosii, filii Arcadii imperatoris, quando pullulavit haeresis, volens evacuare spem fidei et resurrectionem mortuorum, ipsi septem fratres, qui in praedicta spelunca usque ad illud tempus quiescebant, divina provisione suscitati sunt de somno longissimo, et comprehensi a quibusdam eo quod pecuniam sui temporis iam nunc antiquissimam in mercatum adduxerint ad comparandum sibi victum quotidianum, in praesentiam hominum illius aetatis adducti, quasi inventores antiquorum thesaurorum cogebantur reddere quod putabantur tenere. Sed post multam concertationem et sanctorum nimiam tribulationem (quia suspicabantur se vespere de civitate exisse et mane redisse, licet immutata esset in oculis eorum), tandem veniente Marino Ephesiorum episcopo, et veritate rei difficulter exsculpta, liberati sunt de manibus violentorum: ac Theodosio imperatori de longinquis mundi partibus advocato, in testimonium futurae resurrectionis praesentati, iterum in locum quietis pristinae redierunt. |
| 5 | In civitate Ambianensium inventio corporum sanctorum Fusciani, Victorici atque Gentiani. |
| 6 | IV KAL. IUL.,---Apud Lugdunum Galliae nativitas sancti Irenaei episcopi, qui beato Photino prope nonagenario ob Christi martyrium coronato, in locum eius successit. Quem etiam constat beatissimi Polycarpi discipuli sancti Ioannis apostoli, sacerdotis et martyris, fuisse discipulum: quique persecutione Severi cum omni fere civitatis suae populo gloriose coronatus est martyrio, sepultus est a Zacharia presbytero, in crypta basilicae beati Ioannis Baptistae sub altari, cuius ab uno latere Epipodius, ab altero Alexander martyr est tumulatus. |
| 7 | Eodem die apud Alexandriam passio sanctorum martyrum Plutarchi, Sereni, Heraclidis, Herois. Item Sereni, Potamienae, Marcellae et catechumenae Herae nomine, baptismum martyrio consecutae. Inter quas praecipua erat Potamiena virgo, quae primo immensos et innumeros agones pro virginitate desudans, deinde etiam pro Christi martyrio exquisita et inaudita tormenta perpessa, ad ultimum cum venerabili matre Marcella ignis suppliciis comsumpta, e terris migravit ad coelum. |
| 8 | Eodem die depositio sancti Leonis papae. Qui post beatum Petrum apostolum quadragesimus septimus, in urbe Roma sedit annos viginti et unum, mensem unum, dies tredecim. Hic plurima doctrina exuberans, et cum multis episcopis fidem catholicam exponens, Eutychianam et Nestorianam haeresim damnavit, et sanctissimum Chalcedonense concilium sua industria congregari fecit. Hic constituit intra actionem dicere: Sanctum sacrificium, et monacham non accipere velamen capitis benedictum ab episcopo nisi prius virginitas illius probata fuerit. |
| 9 | In Africa Fabiani et Felicis cum aliis multis martyribus. |
| 10 | Vigilia sanctissimorum apostolorum Petri et Pauli. |