| 1 | Romae nativitas sanctorum Ioannis et Pauli fratrum. Quorum prior praepositus, secundus fuit primicerius Constantiae virginis, filiae Constantini imperatoris. Qui cum omni die turmas Christianorum recrearent ex his opibus quas sacratissima virgo Christi Constantia reliquerat, pervenit hoc ad Iulianum impiissimum Caesarem. Qui cum nec minis nec suasionibus a Christi amore eos abstrahere et ad idolorum culturam allicere posset, dedit eis inducias decem diebus, ut ad venerationem deorum suorum inclinarentur. Tunc sancti Dei, Christianos ad se invitantes, ordinaverunt de omnibus quae relinquere poterant, ac per totos decem dies incessanter noctu diuque eleemosynis insistentes, in fine decimi diei, hora coenandi, intra domum suam a Terentiano campiductore orantes constricti sunt, et nulla ratione vel comminatione a dilectione Christi quantulumcunque declinantes, per eumdem Terentianum decollati, et intra domum suam fovea facta repositi sunt, fama divulgata quod iussu Caesaris in exsilium missi fuissent. Daemones autem ex obsessis corporibus intra domum Ioannis et Pauli eiiciebantur, confitentes sanctam passionem eorum, ita ut unicus filius Terentiani qui eos decollaverat, veniret intra domum sanctorum, et clamaret per os eius daemon, quod Paulus et Ioannes incenderent eum. Tunc Terentianus, divina compunctus gratia, et in Christo regeneratus, tandiu ad sanctorum corpora orationibus incubuit, donec emundationem filio suo impetraret. |