monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, VIII ID. IUL. <<<     >>> VI KAL. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, VII KAL. IUL.

1 Apud Pyrrhi Beroeam nativitas sancti Sosipatri, discipuli beati Pauli apostoli.
2 Alexandriae sancti Gallicani martyris: Qui dux Romani exercitus, cum intra Philoppolim [Philippopolim] Thraciarum urbem, a gente Scytharum fuisset obsessus, et ad suggestionem sanctorum Ioannis et Pauli, abdicata idolorum cultura, Domini Iesu Christi se defensioni commendasset, et ipse et totae Thraciae ab hostium incursione sunt liberatae. Quique Romam reversus, et Christianus effectus, quinque millia servorum suorum liberos civesque Romanos fecit, quibus etiam praedia domosque donavit. Cunctas vero facultates suas, excepto iure filiarum, Atticae videlicet et Artemiae, quas Constantina Augusta virgo sacratissima Christo fuerat lucrata, distrahi ac donari pauperibus fecit. Ac se in Ostiensi urbe manenti sancto viro cuidam, nomine Hilarino, sociavit, cuius habitaculum ampliari fecit ad peregrinorum susceptionem, quam ipse plurimis impendebat. Et adminiculo servorum, quos iam libertate donavit, atque ideo arctius eos sibi astrinxit, omnibus indigentibus ad se venientibus, cunctisque languentibus sanctae servitutis servitia exhibere non cessabat, donec Iulianus Apostata, Caesar effectus, legem promulgaret ut Christiani nihil in hoc saeculo possiderent. Sed et tunc Gallicanus in paucissimis casis quas ad ministerium pauperum reservatas habebat, ita Christum defensorem invenire merebatur, ut quicunque in eas malitiose vel ad ponendos titulos fisci intrare praesumeret, statim aut diabolo repleretur, aut leprae maculis respergeretur. Quod cum Iuliano fuisset nuntiatum, mandavit ei ut aut diis sacrificaret aut a finibus Italiae discederet. Mox ergo beatus Gallicanus, relictis omnibus, Alexandriam petiit, et ibi iunctus est confessoribus Christi per annum continuum. Post etiam secessit in eremum, ibique a Rauciano comite templorum vi cogebatur sacrificare diis; et dum contemneret, percussus gladio in corpore, Christi martyr factus, atque ita perrexit ad Dominum, gaudens cum triumpho. Cui statim sui nominis basilicam construxerunt, in qua exuberant beneficia martyris, ex eo et nunc et usque in saecula.
3 Romae Luceiae virginis et Auceiae regis, qui cum aliis viginti duobus pariter martyrio coronati sunt.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.228

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik