monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, IX KAL. IUL. <<<     >>> VII KAL. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, VIII ID. IUL.

1 In provincia Palaestina, civitate Sebasta, prius Samaria, et ante multa saecula Sichem nuncupata, celebritas nativitatis sancti Ioannis Baptistae, propter corpus eius in Macherunta quidem castello Arabiae detruncatum, sed ibi a discipulis eius tumulatum. Qui revera in Hebron civitate Iuda, quae ad fugitivorum praesidium sacerdotibus, imo filiis Aaron fuerat delegata, auctoritate Evangelii sancti Lucae, et libri Iesu Nave, et natus creditur et nutritus. Cuius vitae sanctitas et conversationis austeritas ac praedicationis qualitas, atque passionis ob defensionem veritatis acerbitas, non solum evangelistarum scriptis, verum etiam ipsius Domini, interni videlicet arbitri, testimoniis commendatur.
2 In Epheso dormitio beati Ioannis apostoli et evangelistae. Cuius licet praeconia sexta die Kalendarum Ianuarii, quando per totam Ecclesiam festivitatis eius solemnia celebrantur, congruentius praedicari videantur, tamen et hic aliqua ex eis ad legentium utilitatem commemorentur. Cum igitur sexagesimo octavo post passionem Domini anno, sciret imminere recessus sui diem, convocatis discipulis suis, inter sacra missarum Dei solemnia, de contemptu mundi et concupiscentiarum eius, ac de observatione mutuae charitatis, iterato atque frequentato sermone eos admonere non destitit, in tantum, ut etiam de eiusdem sententiae repetitione fastidientes, alia illum dicere quia haec sibi satis superque sufficerent, precarentur. Quibus ille respondit: 'Quia sanctae et intemeratae dilectionis custodia aut vix a quoquam mortalium digne praedicaretur, aut inter mundana scandala usque ad finem illibata teneretur;' et his dictis, data omnibus pace, et tam semetipso quam illis Dominici corporis et sanguinis sacramento communitis, reclinavit se in sepulcro quasi in lecto, tam liber a dolore mortis quam immunis creditur a contagio corruptionis.
3 Augustoduno depositio sancti Simplicii episcopi, Festi, Lucerii.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.226

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik