monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, XI KAL. IUL. <<<     >>> IX KAL. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, X KAL. IUL.

1 Antiochiae nativitas sanctorum martyrum Agathalicae, Iuliani, Graphi et aliorum octingentorum quatuordecim, quorum nomina Deus habet in libro viventium.
2 In Britannia sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani in Verolamio civitate post verbera et tormenta acerba capite plexus est, sed illo in terram cadente, oculi eius qui eum percussit pariter ceciderunt. Passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire iussus, noluerit, divino utique perterritus miraculo, quia viderat beatum martyrem, sibi dum ad coronam martyrii properaret, alveum amnis interpositi, orando transmeabilem reddidisse. Quo in tempore persecutio crudelissima Oceani limbum in Britannia transgressa, etiam Aaron et Iulium cum aliis octingentis octoginta novem felici cruore damnavit.
3 In civitate Campaniae Nola sancti Paulini episcopi. Qui se temporibus Wandalorum, aliis omnibus iam exhaustis, pro filio cuiusdam viduae in servitutem barbaris tradens, et ex terribili visione regi eorum quis esset agnitus, reddita sibi omni captivitate civitatis suae, et oneratis frumento navibus, cum ingenti gloria ex Africa ad propriam sedem reversus est. Claruit autem non solum eruditione et copiosa vitae sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones.
4 Eodem die depositio beati Nicetii Romanae urbis episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.224

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik