monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18 > 20 > 10 > 10 > 15 > 15
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, XII KAL. IUL. <<<     >>> X KAL. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, XI KAL. IUL.

1 In Sicilia, civitate Syracusis, nativitas sanctorum martyrum Rufini et Martiae.
2 Romae sanctae Demetriae virginis, quae fuit beati Fausti filia. Haec cum ante impium Iulianum pro fide Christi introduceretur, in eius confessione spiritum emisit, sepultaque est a beato Ioanne presbytero, iuxta matrem suam Dafrosam et sororem Vivianam, iuxta palatium Licinianum.
3 Apud Moguntiacum civitatem nativitas sancti Albani martyris, qui sub Theodosio imperatore de insula Namsia pergens, cum sancto Theonesto et Urso Mediolanum venit. Indeque exiens, auxiliante Domino, pervenit ad Gallias, et in servitute Domini perseverans, et ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus, postquam in civitate Augusta beatus Ursus martyrii cursum consummavit, sanctus Albanus cum Theonesto Magontiacum pervenit. Dumque ibi verbum Dei praedicaret, martyrium explevit, et sepultus est ibi iuxta praedictam civitatem.
4 In Caesarea depositio sancti Eusebii episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.222

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik