| 1 | Mediolani nativitas sanctorum martyrum Gervasii et Protasii. Qui beatissimi, a sancto Paulo apostolo instructi, cum per decem annos, in uno coenaculo conclusi, lectionibus et orationibus atque ieiuniis vacassent, decimo anno a pontificibus templorum apud Astatium comitem proditi, et ab eodem tenti atque examinati, hoc modo ad palmam martyrii pervenerunt. Cum enim nec minis nec blandimentis eos compellere potuisset ut se Christianos esse negarent, Gervasium quidem tandiu iussit plumbatis caedi, quandiu spiritum exhalaret; Protasium vero, fustibus caesum, capite truncari. Quorum corpora Philippus vir religiosus una cum filio suo furtim abstulit, et intra domum suam in arca marmorea sepelivit. Eorumdem vero sepulcra multa post tempora sub Theodosio imperatore, Domino revelante, beatus Ambrosius reperit, et ita incorrupta corpora eorum, ac si eodem die fuissent interempti. Quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit. |