monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, III ID. IUN. <<<     >>> XIII KAL. IUL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, II ID. IUN.

1 Romae nativitas sancti Cyrini. Qui iussu Claudii imperatoris secundi, post omnium facultatum ablationem, et diutinam carceris macerationem, nocte decollatus est, et corpus eius in Tiberim proiectum. Quod in Lycaonia insula inventum, honorifice a fidelibus est sepultum. Quando autem vel quomodo Romam fuerit translatum, nobis quidem est incognitum, sed beato Gregorio credimus non ignotum.
2 Item Romae Naboris et Nazarii. Quos simul cum Gorgonio martyre, quem in ecclesiastica Historia puto designatum, permittente Paulo papa Romano, transtulit a Roma in Galliam, vel, ut verius fatear, in Franciam antiquam Ruodgangus Metensis episcopus, anno ab incarnatione Dominica septingentesimo sexagesimo quinto, et collocavit sanctum Gorgonium in monasterio quod dicitur Gorzia, sanctum vero Naborem in monasterio alio quod dicitur Nova Cella, sanctum quoque Nazarium in monasterio quod dicitur Loresham, ubi signa et miracula in recuperatione sanitatis infirmorum et debilium saepius ostenduntur.
3 Eodem die, Mediolani, nativitas sanctorum martyrum Nazarii et Celsi pueri. Beati Nazarii pater Africanus, mater vero Perpetua, a beato Petro apostolo baptizati. Ipse vero sanctus Nazarius a sancto Clemente instructus et baptizatus est. Quem Anulinus sub rabie persecutionis, quae per Neronem excitata est, diu maceratum et afflictum in carcere cum beatissimo puero Celso, quem idem ipse nutrierat, gladio feriri iussit. Quorum corpora Christiani furati quinto Kalendas Augusti sepelierunt foris portam quae dicitur Romana, in propriis hortis. Revelaverunt autem se beati martyres cuidam Caeratio nomine, cuius uxor Fortunata, et per visum monuerunt se occultari propter rabiem persecutionis quam Nero impius excitaverat. Latuerunt vero usque ad tempora Honorii et Arcadii imperatorum. Quos beatus Ambrosius, Domino revelante, reperit. Patefacto autem sepulcro in quo iacebat corpus beati Nazarii, qui quandonam passus fuerit, ut scribit sanctus Paulinus, usque tunc temporis ignorabatur, viderunt sanguinem martyris ita recentem, qui praesentes erant, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis et barba, ut videretur eodem tempore quo levabatur, lotum atque compositum in sepulcro: etiam odore tanto repleti sunt, ut omnium aromatum vinceret suavitatem: quo levato et in lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus erat, ad orationem perrexit sanctus episcopus, et utrumque transtulit ad basilicam Apostolorum quae est in Romana. Inventi autem et translati sunt pridie Idus Iunias. Festivitas vero eorum de martyrio agitur quinto Kalendas Augusti. Commemoratio tamen eorum publica et celeberrima in die sanctorum martyrum Protasii et Gervasii, quasi sociorum synchronon agitur.
4 [Hic desiderantur aliquot pagellae in manuscripto.] Antiochiae sanctae Marinae virginis, quae per Olibrium praefectum multa tormenta pro Christi nomine, id est vincula, carcerem, flagella et equuleum, perpessa est. Quam et diabolus in draconis specie atque Aethiopis aggressus, subvertere tentavit, sed per signum sanctae crucis effugatus et superatus ab ea discessit. Novissime vero per eumdem praefectum decollata, mortalem vitam finiens, veram et aeternam a Christo percepit.
5 Ravennae Macharii, Felicis, Aemilii, Crispini.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.216

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik