monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 11
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, IV ID. IUN. <<<     >>> II ID. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, III ID. IUN.

1 Apud Cyprum nativitas S. Barnabae apostoli. Qui cum a parentibus Ioseph fuerit nuncupatus, ab apostolis Barnabas, vel filius consolationis est vocatus, pro eo quod cum habuerit agrum, eumque vendiderit, pretium eius ante pedes apostolorum ad consolationem pauperum posuerit. Qui cum esset gente Iudaeus, imo levites, sed natione Cyprus, non solum caeteros Iudaeos fidei Christi subiugare, sed et ipsum apostolum Paulum a Christo de coelo vocatum, sed propter anterioris persecutionis immanitatem Christianis suspectum, apostolorum choro sociare curavit. Cum quo ab illis gentium apostolus ordinatus, et plurimas ab incredulis perpessus iniurias; sed causa Marci, communis eorum discipuli, vel potius dispensatione divina ab eo corpore divisus, mente tamen unitus, nihilominus evangelicae praedicationis iniunctum sibi opus explevit. De cuius sanctitate unum beati Lucae testimonium fidelibus sufficere debebit, quia videlicet erat vir bouus, plenus Spiritu sancto et fide [Act., XI]. Cuius corpus tempore Zenonis imperatoris, ipso revelante, repertum est. Hic unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem scripsisse fertur epistolam, quae tamen inter apocryphas reputatur.
2 Eodem die apud Corinthum Sosthenis discipuli beati Pauli apostoli. Qui cum in Iudaismo male a gentibus, Gallione proconsule non curante, tractaretur, ad Christianismum conversus, ab ipso beato Paulo in apostolicis est litteris honorifice commendatus [I Cor. I].
3 Item apud Aquileiam nativitas sanctorum martyrum Felicis et Fortunati, sub persecutione Diocletiani et Maximiani imperatorum, praeside Euphemio. Qui cum essent germani fratres fide Christi ferventes, deferente Apamio qui erat unus ex officio praesidis, vincti ferro Aquileiam iudici Euphemio perducuntur. Ubi cum Christum constantissime faterentur, ab irato iudice primum in equuleo suspensi sunt, ardentibus lampadibus circa latera appositis; sed mox, psallentibus martyribus, exstinctis, inde per ventrem ardenti oleo perfusi; ad ultimum, dum in confessione Christi perdurarent, foras civitatem ducti, iuxta fluvium civitati proximum capite truncantur. Inde nocte a religiosis viris eius civitatis sublati, cum aromatibus involuti linteaminibus occulte sepulti sunt. At cives Vicetiae supervenientes eorum corpora perducere ad suam civitatem Vicetiam nitebantur. Non permittentibus autem Aquileiensibus, imo renitentibus, tandem pia contentio finita est nutu divino, ut Felicem Vicentini, Fortunatum haberent Aquileienses, ita tamen ut caput beati Felicis Aquileienses, caput vero sancti Fortunati Vicetia sortiretur. Quod factum in laude Domini nostri Iesu Christi usque hodie permanet.
4 Romae Anacleti papae, qui primus beati Petri apostoli memoriam construxit et composuit, cum presbyter esset ordinatus ab eo, et iuxta corpus eius sepultus est.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.212

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik