| 1 | Romae via Aurelia, milliario decimo tertio, nativitas sancti Basilidis martyris, Tripodis et Mandalis, sub Aureliano imperatore, praeside Platone, et aliorum viginti martyrum. Pro Tripode tamen et Mandale in quibusdam codicibus in Tripoli Magdaletis scriptum reperitur. |
| 2 | Eodem die beati Getulii martyris temporibus Adriani imperatoris, sub iudice Licinio. Hic in omni lege divina erat doctissimus, et per eius doctrinam multi in fide Christi erudiebantur. Cuius famam Adrianus imperator audiens, direxit Cerealem vicarium ad tenendum eum: sed audito eius verbo veritatis, credidit in Christum, et baptizatus a beato Sixto papa, per instructionem sancti Getulii in fide Christi confortatus est. Quo Adrianus comperto, Licinium consularem direxit, ut Cerealem vicarium teneret. Cum quo beatus Getulius et frater eius Amantius, atque amicus eorum sanctissimus Primitivus inventi, pariter sunt tenti, et iussu eiusdem Licinii exspoliati ac caesi, ac per viginti ac septem dies in carcerem sunt detrusi. Tunc veniens Romam, et Adriano de huiusmodi facto innotescens, ab eo in mandatis accepit ut omnes igne concremaret. Sanctus vero Getulius, cum in igne superviveret, fustibus colliso capite martyrium complevit. Consummati sunt autem beati martyres in fundo Capreolis, via Salaria, ab urbe Roma plus minus milliario decimo tertio, supra fluvium Tiberim, in parte Sabiniensium. Quorum corpora collegit beata Symphorosa, uxor Getulii martyris (quae non longe post eumdem ipsum martyrem cum septem filiis suis martyrizavit, videlicet vicesimo septimo die mensis Iunii), et sepelivit ea in praedio suo in arenario, in loco et oppido supra nominato. |