monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, VI ID. IUN. <<<     >>> IV ID. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, V ID. IUN.

1 Romae in monte Caelio nativitas sanctorum martyrum Primi et Feliciani sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus. Qui gloriosissimi martyres semper in Domino viventes, a pontificibus templorum apud imperatores quod Christiani essent, accusati sunt: et inquisiti, erant enim cives Romani, adducti sunt in conspectu imperatorum, qui iusserunt eos ferro vinctos in carcerem detrudi, ubi adfuit eis angelus Domini qui eos consolaretur. Post aliquot vero dies iusserunt eos imperatores suis aspectibus repraesentari, et praeceperunt militibus ut ducerent eos ad fanum Herculis, et si sacrificare nollent, fortiter eos poenis affligerent. Verum cum nulla possent eos ratione movere, sed pro Christi nomine magis optarent mori, extenderunt eos milites et virgis fortiter mactaverunt; et cum renuntiassent imperatoribus quae facta sunt, irati valde iusserunt eos tradi Promoto praesidi civitatis Nomentanae ut diversis poenis eos interficeret. Et accipientes eos milites duxerunt in viam quae dicitur Nomentana, milliario decimo tertio, ferro vinctos, et miserunt eos in carcerem iuxta forum civitatis; ubi iterum angelica visitatione relevantur. Post multum vero temporis iussit sibi Promotus sanctos Dei Primum et Felicianum ante tribunal suum praesentari. Quos cum ad primam et ipsam publicam interrogationem ab invicem separari fecisset, iussit beatum Felicianum plumbatis caedi. Quem cum in eo genere supplicii videret insuperabilem, praecepit eum ligari ad stipitem, et aculeos in manibus eius ac pedibus figi, et diutissime torqueri, et per tres dies neque aquam neque ullum genus cibi ei ministrari. Cumque sic per triduum continue permaneret in Dei laudibus, iussit eum praeses flagellis caedi, ac de stipite depositum in custodia recludi. Ac postmodum, praesente ipso beato Feliciano, fecit applicari sanctum Primum. Quo validissimis fustibus caeso, ac deinde in equuleo deposito, et in lecto supinato, praecepit plumbum ferventissimum in os eius infundi. Sed cum sancti martyres invictissimi perstitissent, angustiatus praeses iussit eos ad amphiteatrum duci, et duos leones in eos dimitti. Quibus ad pedes sanctorum corruentibus, laxati sunt et ursi ferocissimi, sed et ipsi martyrum virtute saevitiam perdiderunt. Quod videntes hi qui ad spectaculum venerant, pene mille quingenti viri miraculis perculsi, crediderunt in Domino. Verum praeses cum insuperabiles eos cerneret, gladio animadverti praecepit. Quorum corpora, noctu a Christianis rapta, sepulta sunt ad arcus Nomentanos intra arenarium, quinto Idus Iunii, ab urbe Roma milliario decimo tertio.
2 In Galliis, civitate Agenno, loco Pompeiaco, passio sancti Vincentii levitae et martyris, de quo in libro Miraculorum Gregorii Turonici refertur.
3 Item Romae militum quindecim.
4 In Scotia, insula Hibernia, depositio sancti Columbae, cognomento apud suos Columbkilli, eo quod multarum cellarum, id est monasteriorum vel ecclesiarum institutor, fundator et rector exstiterit, adeo ut abbas monasterii cui novissime praefuit, et ubi requiescit, contra morem ecclesiasticum primas omnium Hiberniensium habeatur episcoporum, nec immerito, quia idem sanctus per inhabitationem sancti Spiritus, nulli, post apostolos et mirabilem Martinum, in prophetia, doctrina et miraculorum ostensione atque angelica frequentatione videatur secundus. Quod vel ex his paucissimis persentiscere licet. Cum sederet in quadam insula scribens, et in alia domus altissima aedificaretur, et quidam de culmine eiusdem enormis fabricae ad terram corruere coepisset, in ipso subitanei casus periculo, dixit angelo Dei sibi assistenti: Auxiliare, auxiliare; et ecce in ipsius momenti atomo, ita ruenti homini subventum est ab angelo, quasi non scriptori, sed fabro semper adesset. Cum gravis infirmitas, imo lues et pestilentia intolerabilis, universum pene populum devastaret, benedixit lapidem de littoreis saxis, et ubicunque praecepit in aquam mittere, atque ipsa aqua infirmantes potari vel aspergi: qui in aquam missus, et contra naturam suam in modum spumae supernatans, et hoc modo divinam se benedictionem percepisse contestans, et omnes morbos medicando sanificans, super aurum et omnes gemmas pretiosus, ac super omnia medicamenta fuit saluberrimus. Et ad augmentum miraculi, a nullo per id temporis morituro, licet diligentissime custoditus et cautissime requisitus, unquam poterat inveniri. Hoc uno de multimoda sanatione commemorato, alterum de multiplici in penuria subventione libet ad memoriam revocare, ut prudens lector ex his duobus et tacita discat aestimare. Cuidam pauperculo, omnibus rebus indigo, contulum in veru sanctus exacuit, quod ab eo silvis et aquis iussit infigi. Quod cum faceret, ita dives effectus est, ut et domus eius eamdem abundantiam non caperet, et uxor eius, terrestres delicias cum marinis fastidiens, idem veru in perniciem sui a viro suo fecisset incidi. Doctrina vero beatus Columba cum omnes anteriores adaequaret, in hoc transcendere non iniuria censetur, quod per tres dies ultimos commorationis in terra, cuncta ei revelata sunt sacrae Scripturae sacramenta, omnibus retro mortalibus aut penitus occulta, aut certe iuxta Apostolum: Per speculum et in aenigmate [I Cor. XIII], comperta, imo requirenda atque enucleanda proposita. Quae propter absentiam Batthenei, familiarissimi videlicet illius discipuli, imo propter indignitatem generis humani, litteris non sunt attitulata. Porro prophetiae dono ita mortales omnes praeponderavit, ut et praesentia caeteris abscondita, et absentia, non solum vicina, sed et longe posita, sed et praeterita et futura, in uno inevitabilis oculi ictu deprehenderet. Vas ante eum pro solemni benedictione, lacte plenum, oblatum est. Quod cum benedixisset, et vasculum illico crepuisset, increpuit ministrum cur non ante infusionem per signum sanctae crucis antiquo hosti locum in eo permanendi interdixisset. Item lactis similitudinem, ex tauri testiculis expressam, in propriam, id est sanguinis, eminus benedicendo convertit naturam. Regum vicinorum bella et praescivit et aliquando compescuit, aliquando vero iustiores causas habentibus favit, iniustiores vero, divinae iustitiae coniunctus, non adiuvando despexit. Subversionem quoque civitatis, quae nunc Nova dicitur in Italia, in subitaneo stupore, terrae hiatu, imo coelestis irae respectu, subversam conspexit, et aliis exstasin eius mirantibus idipsum nuntiavit, sed et hoc praedixit, quod Gallici nautae, sicut et factum est, eamdem rem ipso anno in Scotia relaturi essent. Die quoque ultimo vitae mortalis, id est Sabbato, cum psalmum tricesimum tertium usque ad eum versum perduxisset in scribendo: Inquirentes autem Dominum, non deficient in omni bono [Psal. XXXIII], astantibus inquit: 'Quod reliquum est, Baitheneus scribat;' ut videlicet qui in regimine fratrum ei successurus erat, non solum docendo, sed et scribendo discipulos ad se vocare deberet: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos [Ibid.]; et addit: 'Haec dies in Scriptura sacra Sabbatum, id est requies, appellatur, in qua mihi requies aeterna paratur. Ecce enim hac nocte resurrectionis Dominicae vado ad Dominum Iesum Christum magnae resurrectionis auctorem, et hoc scitote quia per continuos dies mare clausum nimia tempestate tenebitur, ut exsequiae meae non a vulgaribus turbis superstitiose, sed a sanctis fratribus meis religiose celebrentur.' Qui cum plurimos discipulos vel socios sanctitatis suae pares habuisset, unum tamen, Comgellum scilicet, Latine Fausti nomine illustrem, praeceptorem beatissimi Columbani, magistri, domini et Patris nostri Galli, virtutum ac meritorum suorum, quasi unicum, exemplo Isaac, reliquit haeredem.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.201

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, VI ID. IUN. <<<     >>> IV ID. IUN.
monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik