monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, NON. IUN. <<<     >>> VII ID. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, VIII ID. IUN.

1 Nativitas sancti Philippi, qui fuit unus de septem primis diaconibus qui cum beato Stephano statim post passionem Christi ab apostolis sunt ordinati. De quo in Actibus apostolorum refertur (cap. VI, VIII) quod signa et prodigia faciendo, praedicatione sua Samaritas ad fidem Christi convertit, et Candacis reginae Aethiopum studiosum in Scripturis eunuchum, in fonte qui est apud vicum Betsuram, in tribu Iuda, euntibus ab Helia ad Hebron, in vicesimo lapide baptizaverit. Qui postea apud Caesaream requievit: iuxta quem tres filiae ipsius, virgines ac prophetissae, iacent tumulatae, nam quarta filia ipsius, plena Spiritu sancto, in Epheso occubuit. Quidam tamen putant apud Hierapolim eas esse sepultas, ubi Philippus apostolus, unus de duodecim, quiescit. Cuius fuisse filiae ab aliquibus scriptoribus putatae sunt. Quorum opinionem beati Lucae refellit auctoritas ita narrantis: Intravimus in domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem: cui erant quatuor filiae virgines prophetantes [Act. XXI].
2 Apud Tarsum Ciliciae martyrum viginti, qui sub iudice Simplicio, temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, per diversa supplicia glorificaverunt Deum in corporibus suis, ut supra in passione beati Bonifacii dictum est.
3 Romae sanctorum Artemii cum uxore sua Candida et filia Paulina. Qui Artemius cum esset custos carcerum, et clausum teneret beatum Petrum exorcistam in custodia, per liberationem unicae filiae Paulinae a daemonio credidit in Christum, et a beato Marcellino presbytero baptizatus est cum omni domo sua et aliis multis. Quod iudex nomine Serenus, sed mente turbidus, audiens factum, Artemium et Candidam filiamque ipsorum Paulinam sibi praesentatos immenso pondere ruderum iussit obrui. Sicque sancti Dei ad passionis locum perducti, beatus quidem Artemius gladio percussus, sancta vero Paulina et Candida per limina cryptae praecipitatae lapidibus sunt obrutae.
4 Noviduno Amantii, Lucii et beati Alexandri.
5 Alexandriae Donati et Peregrini.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.196

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik