| 4 | Item Romae sancti Bonifacii martyris, sub Diocletiano et Maximiano apud Tharsum Ciliciae passi, sed Romae in via Latina sepulti. Qui cum esset procurator rerum cuiusdam nobilis matronae, nomine Aglaes, et cum ea in stupro misceretur, tandem uterque divino nutu compuncti, consilium habuerunt ut ad quaerendum corpora martyrum Bonifacius mitteretur, si quo modo, servientes atque obsequentes eis, per eorum merita salvari mererentur. Perveniens igitur post dies aliquot Tharsum, festinabat ad locum ubi erant sancti martyres in agone certantes, viditque alium suspensum per pedes igne supposito; alium in quatuor lignis extensum, et diutissime afflictum; alium ungulis exaratum, alium manibus abscissum, alium stipitem in collo habentem infixum, et a terra levatum, et sic diversa supplicia martyrii ab impio carnifice disposita cum eminus, fervens et ipse amore Christi, respiceret, magnum Deum sanctorum martyrum clamare coepit, et accurrens consedit pedibus eorum, deosculans vincula ac dicens: 'Certate, martyres Christi, calcate diabolum, modicum perseverate. Parvus quidem labor, sed multa est requies, et ineffabilis postmodum satietas.' Aspiciens autem Simplicius iudex, iussit eum applicari ad tribunal et dixit ei: 'Quis es tu?' Sanctus Bonifacius dixit: 'Christianus sum et Bonifacius vocor.' Tunc iratus iudex iussit eum suspendi, et tandiu corpus eius ungulis radi, donec ossa eius apparerent. Deinde calamos acutos sub ungulos manuum eius affigi. Cumque sanctus martyr, in coelum aspiciens, alacriter dolores toleraret, videns impius iudex, iussit aperire os eius et plumbum bulliens infundi. Sanctus autem martyr dicebat: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, Fili Dei. Deinde iudex iussit afferri ollam, et eam pice impleri, atque sanctum martyrem verso capite in picem bullientem mitti. Sed cum nihil laesus esset, iussit impius iudex ut gladio caput eius abscinderetur. Quo facto terraemotus factus est magnus, ita ut multi infideles, virtutem Christi in martyre cernentes, crederent. Socii autem eius, tollentes corpus ipsius, et aromatibus condientes, perduxerunt ad urbem Romam. Angelus vero Domini apparens dominae quondam ipsius, rem factam beati martyris indicavit ei. Quae confestim cum omni veneratione obviavit sancto corpori, et aedificans ei memoriam dignam, reposuit illud in ea ab urbe Roma stadiis quinque. Beata vero Aglae abrenuntiavit mundo et pompis eius, distribuens universa quae possederat egenis ac monasteriis, relaxans universam familiam suam a iugo servitutis; et tantam gratiam a Domino meruit, ut in eius nomine virtutum signis claresceret. Supervixitque in habitu sanctimoniali annos tredecim, et sepulta est apud eumdem martyrem, piis operibus consummata. Martyrizavit autem beatus Bonifacius decimo quarto die mensis Maii, apud Tharsum metropolim Ciliciae, sed Nonis Iunii sepultus est Romae. |
| 5 | Eodem die in Frisia passio sancti Bonifacii episcopi. Qui de Britannia veniens, et fidem Christi evangelizans, cum maximam multitudinem in Frisia Christianae religioni subiugasset, novissime a paganis qui supererant, gladio peremptus, martyrium consummavit cum Eobano episcopo et aliis servis Dei quorum haec sunt nomina: Wintrug, Walthere, Skirwald, Bosan, Hamund et Hethere, Wacchar, Gundachar, Willehere, Hadovolf. De quorum collegio fertur etiam fuisse Willibaldum presbyterum, virtutibus et doctrina clarissimum, et sororem eius Waldburgam, sanctitate conspicuam. |