monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 3
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, IV NON. IUN. <<<     >>> II NON. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, III NON. IUN.

1 Romae nativitas sanctorum martyrum Marcelli, Avidi, Gaii, Donati cum aliis amplius quam centum quinquaginta.
2 In Africa Quirini, Abidiani, Neophori, Pambo, Ianuariae, Demetriae, Zinci et aliorum centum quadraginta novem.
3 Apud Aritium, civitatem Tusciae, sanctorum martyrum Pergentini et Laurentini fratrum. Qui persecutione Decii, sub iudice Tertio, cum essent pueri, post dira supplicia tolerata, et multa miracula ostensa, gladio caesi sunt, et apud eamdem urbem conditi; et aliorum plurimorum quadringentorum.
4 In Campania beati Erasmi Antiocheni episcopi et martyris. Qui in Libano monte per annos septem vitam eremiticam duxit, ibidemque multa mira fecit. Sed postmodum a Diocletiano imperatore comprehensus, et iussu ipsius primo plumbatis crudeliter caesus, deinde fustibus diutissime maceratus. Postea resina, sulphure, plumbo, pice, cera oleoque solutis, perfusus, ingenti miraculo illaesus apparuit. Quod multi videntes, fidem Christi, reiectis idolis, susceperunt. Inde immenso pondere ferri constrictus, in carcere sub dira custodia reclusus est, de qua angelica visitatione solutus et ereptus; sed fama miraculorum Maximiano imperatori proditus, renovatis suppliciis iterum est cruciatus, in tantum, ut tunica aerea ignita vestiretur, et in ollam quae plumbo, pice, cera, resina, oleo fervefacta erat, immitteretur; sed virtute Domini omnia superans, et illaesus exinde progrediens, atque ad confirmandum caeteros a Domino servatus, in Campaniam, angelico monitus et munitus solatio, pervenit. Ubi cum plurimos sive in fide roborasset, sive ad fidem Christi convertisset, vocante Domino, martyrio clarus, sancto fine quievit.
5 Aurelianis depositio sancti Leifardi presbyteri.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.189

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik