monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, KAL. IUN. <<<     >>> III NON. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, IV NON. IUN.

1 Romae nativitas sanctorum Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae. Qui multos in carcere ad fidem Christi convertentes, post dira vincula et plurima tormenta decollati sunt, persecutione Diocletiani, sub iudice Severo. Sed qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens, sub Iulio papa baptizatus est in senectute sua, nomine Dorotheus. Ex plurimis autem qui per doctrinam eorum in Christum credentes baptizati sunt, id est, trecentis viris et amplioris numeri feminis, decollatus est Artemius cum uxore sua Candida, et filia Paulina, quae per beatum Petrum exorcistam a demonio fuit liberata.
2 Item Romae centum octoginta martyrum, et multo plurimum, quorum nomina Deus scit solus.
3 Apud Lugdunum Galliae, nativitas quadraginta octo martyrum, temporibus Marci Aurelii Veri, et Antonini atque Lucii filiorum eius. Quando per multas orbis Romani provincias ex acclamatione et seditione vulgi, persecutiones adversus Christianos dirissime concitatae sunt, ita ut multa millia martyrum per loca singula fierent. Quo tempore, apud Lugdunum et Viennam, urbes Galliae, erga Dei servos supra omne narrationis genus suppliciorum et cruciatuum modus exhibitus est, ita ut primum domorum illis prohiberetur habitatio, vini deinde usus et balnearum, post etiam processus ad publicum, ad ultimum, ne omnino in quolibet loco domi forisque publico privatoque viderentur. Denique quodam tempore astante tribuno et primoribus civitatis, pro solis acclamationibus populi, correpti et in carcerem trusi sunt Christiani usque ad praesentiam praesidis. Cuique advenienti offeruntur, in quos ille tanta crudelitate abusus est, ut saevitiae eius species singulas nemo possit exponere. Inter eosdem vero martyres, licet omnes in Christo fideles et fortissimi fuissent inventi, hi tamen ad Deum et homines apparuere praecipui: Photinus videlicet episcopus, qui nonagenaria aetate gravatus, dum ab ecclesia ad tribunal, et a tribunali ad carcerem deferretur, et post nimias caedes et iniurias ei factas, paulo post incontaminatum edidit spiritum; et Zacharias presbyter, qui pro defensione fratrum exemplo Christi animam suam posuit; et Repagatus [Epagathus], qui eius imitatione cum esset nobilissimus et eruditissimus, quasi advocatus Christianorum, pro omnibus est interemptus. Diaconus quoque nomine et opere sanctus, qui inauditis cruciatus tormentis, adeo ut candentes laminas aeris et ferri erga inguinum loca delicatiora quaeque membrorum instauratis ignibus tortores adhiberent, et super sellam ferream igni supposito collocarent, nec tamen eum a fide Christi deflectere valerent, cum Attalo et Maturo, caesis ferro cervicibus, martyrii palmam adepti sunt. Blandina etiam quaedam femina, cuius teneritudini omnes metuerent: cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur; quae et secundo pulsata cruciatibus non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distensa, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex eis auderet contingere, rursum revocatur ad carcerem. Quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio iugulatur. Tunc et Ponticus puer annorum quindecim per omnia tormentorum genera cum ipsa cruciatus, et materna eius adhortatione corroboratus, ante illam martyrium consummavit. Alexander autem medicus, genere Phryx, qualiter omnia tormentorum genera superaverit, et victor ad Christum perrexerit, congruentius in quinto libro ecclesiaticae Historiae, unde ista excerpsimus, invenietur. Nomina vero eorumdem martyrum ista sunt: Photinus episcopus, Zacharias presbyter, Sanctus diaconus, Vetitius [Vetius], qui et Repagatus [Epagathus], Macharius, Asclepiades, qui alio nomine dicitur Alcibiades, Silvius, Primus, Ulpius, Vitalis, Comminus, October, Philominus, Geminus, Vilia, Albina, Grata, Rogata, Aemilia, Potamia, Pompeia, Rhodana, Biblis, Quarta, Matema, Elpis, quae et Ammas. Hi quidem diversissimis mortibus interempti sunt. Hi autem bestiis traditi sunt: Sanctus supradictus, Maturus, Attalus, Alexander, Ponticus, Blandina, Aristeus, Cornelius, Zosimus, Titus, Iulius, Zoticus, Apollonius, Geminianus, Iulia, Ausonia, Aemilia, Iannica, Pompeia, Domna, Iusta, Throphima, Antonia. Quorum omnium reliquiae igni traditae et in Rhodanum fluvium dispersae sunt; sed, ipsis martyribus revelantibus, collectae, et in ecclesia Apostolorum conditae, creberrimis virtutibus apud Deum vivere declarantur. Quorum festivitatem cives Lugdunensis urbis, omnibus undequaque laetanter per descensum fluminis cum hymnis et canticis gratulationis procedendo concelebrantes, missarumque solemnia in eadem ecclesia festive Domino reddentes, ex antiquorum traditione ipsam diem Miraculorum appellant. Locus autem in quo passi sunt Athenaco vocatur, ideoque dicuntur martyres Athenacenses.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.183

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, KAL. IUN. <<<     >>> III NON. IUN.
monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik