monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1
>>> Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, IV NON. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 6, KAL. IUN.

1 Romae dedicatio S. Nicomedis presbyteri et martyris, cuius martyrium XVII Kalend Octob. celebratur.
2 Item Romae nativitas Lyciae [Luceiae] virginis et Auceiae regis barbarorum, Rogati, Germani, Sylvani cum aliis plus quam trecentis.
3 In Thessalonica nativitas sancti Octavii.
4 In Antiochia, Zosimi et Teclae.
5 Apud Caesaream Palaestinae passio sancti Pamphili presbyteri, viri admirandae fidei et sanctitatis. Qui persecutione Maximini martyrio coronatus est. Huius vitam Eusebius Caesariensis episcopus tribus libris comprehendit. Sed et beatus Hieronymus scribit quaedam volumina manu eius exarata se reperisse: 'Quae tanto, inquit, amplector et servo gaudio, ut Croesi opes habere me credam. Si enim laetitiae est unam epistolam habere martyris, quanto magis tot millia versuum, quae mihi videtur sui sanguinis signasse vestigiis.'
6 Eodem die depositio sancti Caprasii abbatis monasterii Lirinensis.
7 Viennae, Claudii et Helladii episcoporum.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.182

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik