monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, III KAL. IUN. <<<    

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, PRIDIE KAL. IUN.

1 Romae nativitas sanctae Petronellae virginis, filiae beati Petri apostoli. Quam ipse, rogantibus fidelibus, a paralysi curavit, sed mox ut sanitatis miraculum in Christi nomine ostendit, ad grabatum eam salutis animae gratia redire mandavit. At ubi in Dei timore coepit esse perfecta, non solum ipsa salva facta est, verum etiam plurimis sanitatem recuperavit orationibus suis. Quam, quia nimis erat speciosa, Flaccus comes suo voluit coniugio sociari. Sed sancta virgo, triduanas ab eo petens inducias, cum Felicula collactanea sua, aeque sanctissima virgine, totum illud spatium in ieiuniis et orationibus explevit, et venientes S. Nicomede presbytero et Christi mysteria celebrante, mox ut Dominici corporis et sanguinis sacramenta percepit, ad gaudia aeterna migravit.
2 Eodem die apud Aquileiam passio sanctorum Cantii, Cantiani et Cantianillae fratrum, qui imperante Diocletiano martyrii sui cursum consummaverunt.
3 Turribus Sardiniae, S. Crescentiani.
4 In Hispania, civitate Gerunda, Germani, Victuri, Sylvani, Telesphori, Victorini et aliorum multorum.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.181

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik