monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, V KAL. IUN. <<<     >>> III KAL. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, IV KAL. IUN.

1 Romae, via Aurelia, nativitas sancti Restituti.
2 Via Tiburtina, septem Germanorum.
3 Apud Iconium provinciae Isauriae passio sancti Cononis et filii eius, sub Aureliano imperatore, iudice Domitiano. Qui cum esset fide praeclarus, exhibitus iudici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum in se habitare veraci confessione manifestaverunt. Primum itaque ignito ferro superpositi, deinde craticulae prunis suppositis et oleo superfuso. Deinde frixorio cadenti immissi, omnia superaverunt in nomine Christi. Inde suspensi, et valido igni subtus adhibito, malleo ad extremum ignito manibus contritis in laude omnipotentis Dei spiritum emiserunt.
4 Eodem die, in regione Anagniae, iuxta urbem Tridentinam, passio sanctorum Sisinnii diaconi, Martyrii lectoris, et Alexandri ostiarii. Qui a beato Vigilio, Tridentinae urbis episcopo, ad vicina loca praedicationis gratia destinati, cum plurimos ad fidem Christi convertissent, ab his qui in errore paganismi persistere maluerunt, diversis mortium generibus trucidati sunt. Nam beatus Sisinnius cum caeteris quidem diutina caede mactatus, sed aerea tuba in capite percussus, atque securibus confossus, iuxta ipsius ecclesiae limina decumbebat. Sanctus vero Martyrius et ipse in caput securibus vulneratus, atque sudibus transforatus, reddidit spiritum. Tunc gentiles corpora sanctorum Sisinnii et Martyrii simul cum sancto Alexandro adhuc seminece ad aram Saturni, ubi ignis copiosus erat accensus, ad concremandum perduxerunt; et sanctum Alexandrum flagellis caedentes, nec ad immolandum idolis compellere queuntes, vivum proiecerunt in ignem, et sic martyrii cursum consummans, palmam gloriosae passionis accepit. Post quorum necem mox umbra quaedam terrae proxima totam regionam fulminibus creberrimis discurrentibus obtexit, ut et ipsi impii terrore perculsi, confiterentur hoc sanctorum causa fieri. Ad quorum etiam reliquias cum eas postmodum Mediolanenses summa devotione susciperent, quidam caecus ex littore Dalmatino divino admonitus instinctu veniens, tacto loculo lumen recepit, ut scribit beatus Paulinus in Vita beati Ambrosii.
5 Treviris depositio sancti Maximini episcopi. Cuius indumenta sacerdotalia in urna aerea ad usque nostra, imo Nortmannorum tempora, in testimonium sanctitatis eius visebantur incorrupta. A quo sanctus Athanasius, persecutionem Constantii fugiens, honorifice susceptus est. Sed quia fuga sancti Athanasii quosdam formidolosos aut certe blasphemos in contrarium abuti, cognovi quid de ea fidelissimus Ecclesiae dispensator senserit Augustinus, verbis eius in medium proferre necessarium duxi. Dicit ergo inter alia in epistola quam ad Honoratum scripsit episcopum, consultus utrum tempore persecutionis fugiendum sit episcopis a suis sedibus: 'Quid est ergo quod in epistola tua posuisti? Dicis enim: Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi, non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus.' Respondit Augustinus: 'Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec quae formidantur avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet esse nostri officii certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae huius, sed alterius, quae incomparabiliter diligentius sollicitiusque curanda est. Nam si certa essent ista mala que timentur ne in locis in quibus sumus forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent. Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi iam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales ducti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi. Cur sibi enim putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus? Cur non istas duas Dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut iubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student, ut inter se non reperiantur esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur nisi attendatur, quod iam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus fugit Apostolus, cum a persecutore ipse proprie quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a caeteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur, quid erit nisi mercenarium illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus, non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium Dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia, frater, propter quem Christus mortuus est. Quod autem ad eos attinet qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur: quare non potius contra suum timorem, Domino miserante atque adiuvante, fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? Fiat hoc ubi Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? [I Cor. XI.] Sed charitas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo iubetur; et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi, quando, cum quibus, quocunque mortis genere morituri sunt. Magis timeamus ne, sensu interiore corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servetur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deferentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi, destituta spirituali victu, necentur, quam membra corporis nostri opressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt, sed quia potius sunt ferenda, quando vitari sine impietate non possunt. Nisi forte quisquam contenderit, non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu atque ab omni aetate concursus; aliis baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem. Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! Quantus est etiam luctus fidelium de perditione filiorum suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! Quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum! Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas Deus eis subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur; omnes consolantur, aedificantur et exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur avertere; parati ad utrumque, ut si non potest transire ab eis calix iste, fiat voluntas eius qui mali aliquid non potest velle. Certe iam vides quod scripseras te non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt, non quae Iesu Christi; nec habent illam charitatem, de qua dictum est: Non quaerit quae sua sunt [I Cor. XII]; nec imitantur eum qui dixit: Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant [I Cor. X]. Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset. Propter quod ait: Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos [Philipp. I]. Hic autem fortasse quis dicat, ideo debere fugere ministros Dei talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur, quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quam necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est.' Hoc breviarium sancti Patris Athanasii causa hic a nobis positum, magnum, ut credo, legentibus conferet emolumentum, et ad inquirendum totum illud opusculum, dulcedine sui praebebit incitamentum.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.169

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, V KAL. IUN. <<<     >>> III KAL. IUN.
monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik