Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, VIII KAL. IUN.
| 1 | Romae via Nomentana, in coemeterio Praetextati, nativitas sancti Urbani papae et martyris, cuius doctrina sub persecutione Alexandri multi martyrio coronati sunt. Hic constituit ut nulla esca repudiaretur a Christianis, quae rationabilis esset et humana. |
| 2 | Mediolani, sancti Dionysii episcopi et confessoris. Qui ab imperatore Constantio Ariano apud Cappadociam pro fide catholica damnatus exsilio, ibidem requievit. Reliquias corporis eius, per sanctum Basilium praefatae urbis Episcopum receptas, beatus Ambrosius condigno condidit honore. Licet alii contendant quod in Armeniam apud Reditium civitatem exsiliatus, ibidemque defunctus, per sanctum Aurelium eiusdem urbis episcopum Mediolanum sit translatus, et quod idem Aurelius ibidem infirmatus ac mortuus, in eodem cum sancto Dionysio monumento, sicut in vita condixerant, fuerit tumulatus. |
| 3 | Item Romae, Eleutherii papae, qui sedit in episcopatu annos quindecim, et accepit epistolas a Lucio Britannorum rege, ut per eius mandatum fieret Christianus. Quod et factum refertur per Timotheum virum sanctum, ita ut idem Lucius, spretis omnibus mundialibus rebus, nudus et expeditus peregrinatione suscepta, partem Baioariorum et totam Rhetiam inter Alpes sitam miraculis et praedicationibus ad fidem Christi convertisse credatur. Cuius sepulcrum, id est qui in Rhetia requiescit, sive rex quondam ille, sive quicunque servus Dei fuerit, creberrimis virtutibus illustratur. |
| 4 | Eodem die apud Moesiam, civitate Doroscoro, nativitas sanctorum martyrum Pasicratis, Valentionis et aliorum duorum simul coronatorum. |