| 4 | In Galliis civitate Nannetis, passio sanctorum Donatiani et Rogatiani fratrum. Qui ab impio praeside compedibus impediti, carcerali sunt ergastulo mancipati. Indeque producti, cum a confessione nominis Christi non possent ullo modo coerceri, iussi sunt equuleo suspendi et diu torqueri. Cum neque sic possent emolliri ad consentiendum idolis. militari lancea cervicibus perfossi, tandem martyrium consummaverunt, gladio capitibus amputatis. Sed quia vulgari accusatione insperato ad tribunal praesidis sancti Dei sunt evocati, ut Rogatianus aqua baptismatis non posset emundari, quid de eo cautissimus Ecclesiae doctor Augustinus sentiat, sententiis eius in medium proferre non solum commodum, sed et valde necessarium duxi: 'Qui baptismatis sacramentis initiandi sunt, inquit, prius abrenuntiare solent diabolo et omnibus operibus et pompis eius, deinde post confessionem unius veri Dei, Patris videlicet, et Filii, et Spiritus sancti, aqua intingi vel perfundi; et martyres, contemptis idolis et abdicatis, propter eamdem confessionem in ignem aut certe in aquam demerguntur, aut proprii sanguinis effusione perfunduntur. Moris est etiam baptizatos sacro chrismate perungi, sancti Spiritus invocatione confirmari: et martyres nisi eiusdem Spiritus unctione confortati, nequaquam vel ad certamen accederent, vel omnimoda tormentorum genera constantissime superarent. Iam baptizati ac fideles perceptione corporis et sanguinis Domini eidem consueverunt incorporari et martyres cum pro Domino patiuntur, ipsius corpus efficiuntur. Martyres igitur tanto perfectius omnia ecclesiastica sacramenta consequuntur, quanto et post percepta, mox sine ullo contagio ab hac aerumnosa vita rapiuntur.' |