monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, XI KAL. IUN. <<<     >>> IX KAL. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, X KAL. IUN.

1 Apud Lingones passio sancti Desiderii episcopi. Qui cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vastari cerneret, ad regem eorum pro ea supplicaturus exivit. A quo statim iugulari iussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio migravit ad Christum. Percussor vero eius mox amentia correptus, interiit. Sepultus est idem beatus martyr in basilica intra urbis muros. Quod fidelium populus a Christo ei commissus praecipuo amore ipsius, et pia devotione ad tutelam civium fieri procuravit, contra pessimam quorumdam consuetudinem, qui ne sanctissimos quidem in urbibus tumulari voluerunt, dicentes civitatem civium esse viventium, non cadaverum defunctorum. Passi sunt cum eo et plures alii de numero gregis sui, et apud eamdem urbem conditi.
2 Eodem die, apud Viennam nativitas sancti Desiderii eiusdem urbis episcopi. Qui passus est quidem in territorio Lugdunensi in villa Prisciniaca, super fluvium Calaronam: modo autem in Viennensi ecclesia sepultus, honorifice servatur. De quo quia venerabilis Pater Ado, eiusdem Ecclesiae nostra aetate pontifex, utpote in praesentia posito, et ob id suis in cunctis notissimo, aliquid speciale dicere superfluum existimavit, nos iuxta scriptum quod idem apostolicus vir, anno ab incarnatione Domini 870, indictione tertia, per virum sanctissimum Beroldum presbyterum indigenam eorumdem locorum, sed nunc in castro Turico Christi servitiis insistentem, cum reliquiis ipsius sancti martyris Desiderii et aliorum sanctorum pignoribus atque agonibus, nobis in coenobio beati Galli constitutis direxit, pauca de eo summatim attingentes, earumdem rerum ignaris insinuare curavimus. Igitur incestuosissima regina Brunichildis, Hispanis superba divitiis, et Arianis infecta venenis ideoque omnibus corrupta vitiis, postquam electos advenas, peregrinos quidem mundi, sed cives sanctorum et domesticos Dei, Columbanum scilicet et discipulos eius, quorum Gallus noster pars praecipua fuit, flagitia sua non ferentes, a Francorum finibus expulit, et sanctus Desiderius tali solatio destitutus, non iam ovem erroneam, sed indomabilem bestiam corrigere studeret, hoc ab ea pro beneficiis recepit ut in exsilium truderetur. Ubi quadriennio diversis quidem laboribus fatigatus, sed tamen gratia Dei suos ubique comitante adiutus est ac relevatus, adeo ut non solum ipse necessariis non careret, sed et omnibus se devota mansuetudine quaerentibus proficua subministraret. Nam quidam totus lepra exasperatus, tactu sancti viri, inspectante populo, sanitati est restitutus, et cincindele, quod ad primum insulae ad quam exsilio deportatus fuerat, ingressum, ipse manu sua accenderat, per omne illud tempus ardens et non deficiens, incolis et sanctitatem famuli Dei ostendit, et multis infirmantibus omnimodam salutem suo unguine recuperavit. Vasculum etiam vini, quod ad refocillandum pauperem Christi minister eius custodela cautissima servare curavit, sed eo iubente plurimis adventantibus inde praebendo se exinanisse timuit, laetus iterato divina largitate repletum invenit. Sed cum industria consacerdotum suorum diu desideratus ad sedem suam reversus esset, nec tamen fonti iniquitate profluo cursum liberum permisisset, sed intra legitimos terminos coercere studuisset, tum vero rapacissimi, imo furentis fluvii more, omnes iustitiae metas Brunichildis excedens, et committens operariis iniquitatis propugnatorem veritatis, ad Lugdunensem urbem, quasi ad concilium, re autem vera ad supplicium, deduci praecepit. Quorum aliis virum Dei perimere dissimulantibus, alii, qui et insaniores fuerunt, orantem illum lapide primum in cerebro graviter vulneratum, deinde vallo acutissimo in cervice confossum, ab hac aerumnosa vita crudelitate nimia propulsarunt. Passus est sanctus Desiderius nullo crimine impetitus, sed criminosis invisus, die supra memorato, in vico Prisciniaco, temporibus Mauritii imperatoris et Theodorici Burgundiorum regis, factione Brunichildis, non reginae sed meretricis, adnitentibus Bettone, Ephano atque Gasifredo comitibus. In diebus autem Etherii successoris sui Viennam cum magna gloria translatus, et extra urbem in ecclesia beatissimorum Petri et Pauli apostolorum inter antecessores suos martyres et confessores tertio Idus Februarii sepultus, quotidie signis et virtutibus mirabilis apparet et vivus.
3 Eodem die, in Hispaniis, Epictii [Epitacii] et sancti Basilii [Basilei].
4 In Africa, Quinti et Lucii atque aliorum multorum.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.153

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, XI KAL. IUN. <<<     >>> IX KAL. IUN.
monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik