monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, XIV KAL. IUN. <<<     >>> XII KAL. IUN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, XIII KAL. IUN.

1 Romae, via Salaria, nativitas sanctae Basiliae virginis et martyris Christi. Quae cum esset ex regio genere, et haberet sponsum illustrissimum, nomine Pompeium, per beatam Eugeniam et sanctos Dei viros Protum et Iacinthum ad fidem Christi conversa, accusata est a praefato sponso suo apud Gallienum Augustum, quod esset Christiana. Qui eodem tempore immanissimus Ecclesiae persecutor, decrevit ut aut sponsum Basilla repeteret, aut gladio interiret. Quae conventa super hoc, respondit se Regem regum habere sponsum, Christum videlicet veri Dei Filium. Et cum haec dixisset, gladio transverberata est.
2 In Gallia civitate Nemauso passio sancti Baldelii [Baudelii]. Qui a paganis deorum suorum sacrificia celebrantibus comprehensus, cum sacrificare nollet, sed in fide Christi immobilis inter verbera et tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte percepit, et creberrimis signis clarus effulsit.
3 Biturigis depositio Austregisili episcopi et comessoris.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.152

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik