| 1 | Romae nativitas sanctae Pudentianae virginis, quae illustrissimi generis Pudentis, discipuli sancti Pauli apostoli, filia fuit. Cuius mater Sabinella, soror Praxedis. Quas piissimus pater earum Pudens in omni religione Christi erudivit, Christoque virgines reliquit. Quae post obitum patris ita in omni exercitatione pietatis excreverunt, ut die noctuque incessanter hymnis et orationibus cum familia sua Domino inservirent. Quam totam beatissimus Pius urbis Romae episcopus baptismatis unda consecratam, chrismatis unctione et quotidiana exhortatione confirmavit. Beatae vero virgines Christi post innumeros Christi agones, et multorum martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas in visceribus pauperum inclusas, Christoque fideliter commendatas, tandem de terris ad coelestia regna migraverunt. Pudentiana quidem decimo quarto Kalendas Iunii posita in coemeterio Priscillae, via Salaria. Praxedis vero, duodecimo Kalendas Augusti. Quae ab apostolis susceptum in Christo baptismatis candidatum, usque ad finem vitae custodierunt immaculatum. |
| 2 | Item Romae nativitas sanctorum Calocerii et Parthenii, eunuchorum uxoris Decii imperatoris. Qui cum essent, unus praepositus cubiculi, alter primicerius, nolentes sacrificare idolis, a Decio sunt occisi, et a Christianis iuxta viam Appiam sepulti. |