monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, IV ID. MAII. <<<     >>> PRIDIE ID. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, III ID. MAII.

1 Nativitas S. Mariae ad Martyres. Cuius festivitatis ista est ratio. Sub Phoca imperatore, beatus Boneficius [Bonifacius] papa in veteri fano quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae Mariae semper virginis et omnium Martyrum dedicavit.
2 Cuius dedicationis sacratissima dies tertio Idus Maii Romae agitur. Festivitas autem omnium Sanctorum Kalendis Novembris toto orbe terrarum religiosissime celebratur.
3 Eodem die, S. Servatii Ecclesiae Tungrensis episcopi. Qui tempore quo Hunni Germaniam vastabant, ne civitatis atque Ecclesiae suae videret excidium, divina revelatione commonitus, transiit ad vicum Traiectensium, ibique defunctus atque in medio publici aggeris est sepultus. Ob cuius meritum hominibus demonstrandum cum tempore hiemis omnia nix in circuitu repleret, nunquam sepulcrum eius operuit, donec industria civium, instante etiam successore ipsius Munolfo, basilica super illum aedificata est.
4 Antissiodoro depositio S. Marcelliani episcopi.
5 In Alexandria, Aphrodisii, Agrippae et multorum Martyrum.
6 In Pollentia passio sanctorum Victoris et Saturnini.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik