monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, V ID. MAII. <<<     >>> III ID. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, IV ID. MAII.

1 Romae, in coemeterio Praetextati, nativitas sanctorum Nerei et Achillei fratrum. Qui fuerunt eunuchi beatae Flaviae Domitillae, cum ea apud insulam Pontiam longum pro Christo duxerunt exsilium. Postmodum vero ab Aureliano sponso Domitillae, quem ipsa ob amorem Christi spreverat, primo verberibus gravissimis arctati [attrectati], deinde Moninio Ruffo [Memmio Rufo] consulari sunt traditi. A quo cum equuleo et flammis compellerentur ad immolandum, et dicerent se a beato Petro apostolo baptizatos, nulla ratione idolis immolare, capite caesi sunt. Quorum corpora rapuit Auspicius discipulus eorum, nutritor sanctae virginis Domitillae in crypta arenaria, via Ardeatina sepelivit, a muro Urbis milliario uno et semisse.
2 Item via Aurelia, milliario secundo, sancti Pancratii martyris. Qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis detruncatione complevit. Cuius reverendum corpus, Octavilla illustrissima femina occulte noctu sublatum aromatibus conditum sepelivit.
3 Eodem die, beati Dionysii, patrui eiusdem sancti Pancratii. Cuius studio idem Pancratius baptizatus, et in timore Dei confortatus ad martyrium animatus est. Ipse vero cum praemiis coelestibus charus et Deo dignus, diem huius vitae ultimum in pace conclusit.
4 Item passio sacratissimae virginis Sotheris, genere nobilis, sub Diocletiano Augusto.
5 Item passio sanctorum Ioannis, Achillis, Moysei, Aphroditi, cum aliis numero quingentis quatuor.
6 Apud Cyprum, S. Patris nostri Epiphanii episcopi Salaminae.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik