Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, V ID. MAII.
| 1 | Passio sancti Evellii martyris. Qui antea consiliarius Neronis imperatoris fuit; sed videns constantiam Christianorum quomodo martyrizarentur, et praecipue patientiam sancti Torpetis, et mirabilia quae per eum facta sunt, credidit Christo, ita ut etiam pateretur pro illo. |
| 2 | Romae, via Salaria, milliario vicesimo secundo, S. Anthim |
| 3 | In Africa, Maioli, Victorini, Fortunati et aliorum multorum. |
| 4 | In Asia nativitas sanctorum Demetrii et Thadaei. |
| 5 | Viennae, beatorum episcoporum Martini et Materni. Quem Maternum ob clades imminentes, solemni ante Ascensionem Domini litanias instituisse retulimus. |
| 6 | Item depositio Nepotiani presbyteri, nepotis Heliodori episcopi de sorore, in cuius epitaphii consolatione S. Hieronymus totum mundum, pro eis quae in eo fiunt malis et accidunt calamitatibus, in luctum et lamentationem convertit. |