monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18 > 20 > 10
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, VII ID. MAII. <<<     >>> V ID. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, VI ID. MAII.

1 Depositio beati Iob prophetae. Romae Faltonis, Pinianae et Anitiae, Lucinae, coniugis eius, cum aliis plurimis martyribus.
2 Item, Romae Calepodii senis presbyteri sub Alexandro imperatore, qui eum fecit occidi a Laodicio, et corpus trahi per civitatem, atque in Tiberim iactari, die Kalendarum Maii. Quod inventum piscatores levaverunt et narraverunt Callixto episcopo. At ille acceptum condivit cum aromatibus, et linteaminibus involutum sepelivit in coemeterio eiusdem, via Aurelia, milliario ab Urbe tertio, in crypta, sexto Idus Maii. Tunc decollatus est ab Alexandro Palmatius consul cum uxore et filiis, et aliis promiscui sexus quadraginta duobus, cum quibus et Simplicius senator, qui per doctrinam Callixti papae et Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati. Scriptum in passione beati Callixti papae.
3 Eodem die natale beati Gordiani martyris, qui sub Iuliano impiissimo imperatore passus est. Nam cum praedictus tyrannus praecepisset eidem Gordiano vicario suo adhuc gentili ut Ianuarium presbyterum diligenter examinaret, si quo modo illum posset avertere a fide Christi, sanctus autem Ianuarius eum magis lucratus esset Christo cum uxore ipsius nomine Marina, et familia promiscui sexus, numero quinquaginta tribus et eo amplius, atque universos baptismatis unda consecrasset: audiens hoc impiissimus Iulianus, iracundia plenus, sanctum Ianuarium presbyterum proscriptione damnavit, sanctum vero Gordianum in custodia publica posuit, atque cuidam Clementiano, quem vicarium eius loco deputaverat, commisit; porro uxorem eius Marinam ad Aquas Salvias in servitio rusticorum opprimi fecit. Cum autem vidisset Clementianus quia sanctum Gordianum nullo modo a statu fidei suae posset avertere, iussit eum primo plumbatis caedi, dein capite truncari, et corpus eius ante templum Apollinis intellude [f. palude] iactari. Quod cum factum Christiani comperissent, corpus eius nocturno silentio rapientes, milliario plus minus uno ab urbe Roma posuerunt in crypta in coemeterio Praetextati, ubi iam pridem corpus beati martyris Epimachi sepultum fuerat. Quem ferunt unum de septuaginta discipulis Domini Iesu Christi fuisse.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.139

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik