monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, VIII ID. MAII. <<<     >>> VI ID. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, VII ID. MAII.

1 In Axiopoli, Quirilli, Quindei, Zenonis.
2 In Tharso Ciliciae, Afrodisii.
3 Constantinopoli translatio S. Timothei.
4 In Perside, sanctorum trecentorum et decem martyrum.
5 Apud Nazanzi oppidum, depositio beati Gregorii episcopi, qui Theologus dicitur, nobilis, Athenis eruditus, collega beati Basilii, Caesareae Cappadociae postea episcopi. Quique cum se totum Dei servitio mancipasset, tantum de collegae amore praesumpsit, ut sedentem Basilium de doctoris cathedra deponeret ac secum ad monasterium manu iniecta perduceret, ibique per annos tredecim, omnium Graecorum saecularium libris remotis, solis divinae Scripturae voluminibus operam dabant. Postmodum vero apud Nazanzum oppidum episcopus ordinatus, haereticorum turbinem fidei serenitate dispulit. Deinde etiam Constantinopolim ad corrigendam vocatus, ire et eius curam suscipere non abnuit. Qua in fide catholica roborata, ne cupiditate illectus ditioris invasor aestimaretur, ad pauperrimam sedem suam reversus, quod superfuit vitae in ea tempus exegit. Et quoniam fessa iam aetate et corpore invalidus erat, successorem sibi delegit, quo Ecclesiam gubernante debilitatis et senectutis otio frueretur.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.138

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik