monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, NON. MAII. <<<     >>> VII ID. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, VIII ID. MAII.

1 Mediolani natalis sancti Victoris. Qui natione Maurus, et a primaeva aetate Christianus, cum esset in castris imperialibus miles, etiam canitie decoratus, compellente Maximiano imperatore ut sacrificaret idolis, in confessione Domini fortissime perseverans, post ergastulum carcerale, ubi sex dies sine cibo et potu permansit, primo graviter fustibus et flagellis caesus, deinde liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus, novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscissione complevit. Cuius corpus apud Silvam quae ad Ulmos vocatur bestiis et volucribus proiectum, sed per integram hebdomadam a nulla earum contaminatum, a sancto Materno episcopo collectum et honorifice sepultum est. Erat autem civis sanctorum Narboris et Felicis, qui, in Africa decollati, simul cum Ianuario et Marino Mediolanum translati sunt.
2 Constantinopoli Agathi militis et aliorum valde multorum.
3 In Aegypto, Victoris et Stephanae.
4 In Sanctonico depositio S. Martini presbyteri.
5 Antissiodoro Helladii episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.137

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik