monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 7
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, II NON. MAII. <<<     >>> VIII ID. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, NON. MAII.

1 Nativitas sancti Iuvenalis martyris et beatissimae atque illustrissimae Dei famulae, Flaviae Domitillae. Quae cum esset Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, et a sancto Clemente sacro velamine ad integritatis perseverantiam consignata, persecutione Domitiani, anno principatus eius decimo quinto, ob testimonium quod Christo perhibebat, cum aliis plurimis, in insulam Pontianam exsilio deportata, longum inibi martyrium duxit. Novissime cum ab Aureliano sponso suo, quem pro Christo contempserat, et cuius accusatione exsilio fuerat relegata, translata esset ad Terracinam, urbem Campaniae, et doctrina ac miraculis primo Euphrosynam et Theodoram collactaneas et convirgines suas, deinde etiam alios ad fidem Domini convertisset; inter quae magnalia praedictus Aurelianus, infestissimus persecutor eius, divina virtute exstinctus est: a Luxurio fratre eius incenso cubiculo in quo simul cum praefatis virginibus clausa morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit sub persecutione Traiani. Altera vero die sanctus diaconus nomine Caesarius invenit corpora sanctarum illaesa: in facies enim suas prostratae, orantes Dominum recesserunt. Quarum corpora idem sanctus diaconus et martyr inclytus in sarcophago novo simul condiens, in profundo terrae infodiens, sepelivit. Luxurium vero dum ad convivium properaret, coluber de ramo arboris per capitium ad cor eius ingressus, enectum et turgidum ad spectaculum et exemplum infidelium dereliquit.
2 Item Romae depositio Benedicti pontificis, qui sedit menses decem, imperante Constantino. Hic ab ineunte aetate in Ecclesia militavit, paupertatis semper amator. Sepultus est apud beatum Petrum.
3 Apud Nicomediam passio sanctorum martyrum Flavii et Augustini, et trium fratrum Marcellini, Macrobii et Eutychii.
4 In Africa Celerini, Maximi, Victuri, Potentillae, Faustinae et aliorum innumerabilium. Augustoduno depositio beati Placiti episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.135

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik