| 1 | Romae, ante portam Latinam, passio sancti Ioannis apostoli. Qui ab Epheso, ubi manere consueverat, iussu Domitiani, fratris Titi, secunda in Christianos persecutione quam ipse post Neronem exercuit, ad urbem Romam perductus, praesente senatu ante portam Latinam in ferventis olei dolium missus est, agente hoc impio principe qui Christianorum infestissimus persecutor erat, ut tam valido capite detruncato, infirmiora cederent Ecclesiae membra. Sed beatus apostolus tam illaesus a poena immanissima exiit, quam a corruptione carnis permansit immunis. Tunc in Pathmum insulam relegatus exsilio, Apocalypsin vidit et scripsit. Ad commendandam ergo ipsius dignam memoriam et apostolicam in fide et confessione Domini nostri Iesu Christi constantiam, Christiani basilicam, ipsius nomine ac memoria gloriosam, in supra dicto loco ante portam Latinam praeclaro opere condiderunt, ubi festivum concursum pridie nonas Maias annuatim usque hodie facere non desistunt; quod et in plurimis Ecclesiae catholicae locis religiose solet actitari. Post mortem vero Domitiani, omnibus eius constitutis senatus iudicio cassatis, inter alios diversis ex causis ab eo damnatos et in exsilia detrusos, etiam beatus apostolus Ioannes indulgentia Nervae imperatoris dimissus, et ad Ephesum redire permissus, Ecclesiam, ad tempus absentia sua destitutam et contristatam, adventu suo laetificavit, et exemplis instructam dictis et scriptis in perpetuum confortavit. Porro propter nimiam crudelitatem, et impiissimi persecutoris eius Domitiani facinora, in eo, ut historiographi referunt, et domus et nomen Caesarum defecit. Ut vero etiam postea reges Romanorum Caesares appellarentur, antiqua consuetudo et maxime apud barbaras nationes obtinuit. |