monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, IV NON. MAII. <<<     >>> II NON. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 5, III NON. MAII.

1 A Bethania, in monte Oliveti iuxta Hierosolymam sita, ascensio Domini nostri Iesu Christi in coelum. Ubi cum ecclesia regio cultu constructa visatur et tecta, proprie locus ille, in quo novissime stetit et unde ad coelos corpus incorruptivum libravit, ita sacratus divinae maiestatis impressione creditur, et ab incredulis etiam cernitur, ut nunquam desuper tectum sustinere, aut deorsum marmor, aut aliud pavimentum recipere patiatur, sed in media basilica Dei et hominis ultima vestigia arenae cernantur omni tempore impressa, ut locum ipsum adeuntes non immerito possint in hanc propheticae laudationis vocem erumpere: Adoravimus in loco, ubi steterunt pedes eius [Psal. CXXXI.]
2 Apud Alexandriam nativitas sancti Euthymii diaconi, in carcere quiescentis.
3 Thessalonicae, Irenaei et Peregrini atque Irenes igni combustorum.
4 In Gallia quae dicitur Provincia, civitate Arelatensi, sancti Hilarii episcopi, magni, docti et praeclarissimi viri. Qui paupertatis amator, et erga inopum provisionem, non solum mentis pietate, sed et corporis sui labore sollicitus erat. Nam pro reficiendis pauperibus etiam rusticationem contra vires suas et usum, homo genere clarus et longe aliter educatus, exercuit. Sed nec in spiritualibus neglexit: nam et in docendo gratiam habuit, et absque personarum acceptione omnibus castigationem ingessit. Pelagianam quoque haeresim in Collatore maxime deprehendit et corrigere sategit. Inter sua vero Opera ad multorum utilitatem, necessario opere, Vitam sancti Honorati decessoris sui ingenio immortali composuit. Moritur Valentianiano et Martiano imperatoribus.
5 Viennae Nectarii et Nicetii episcoporum.
6 Antissiodoro passio sancti Ioviani confessoris.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik