| 3 | Hierosolymis, Quiriaci episcopi, cognomento Iudae, qui posteaquam Dominicam crucem reperit, et in fide Christi profecit, a beato Eusebio, Romanae urbis episcopo, Hierosolymorum est antistes ordinatus. Cuius fama Iulianus Apostata cognita, cum ad bellum Persicum, ubi et divinitus est interemptus, tenderet, iussit eum ad se perduci. Quem cum nullis terroribus aut promissionibus a confessione Christi posset immutare, iussit dextram eius abscindi manum, dicens: 'In hac manu multas scribens epistolas, multos separavit a sacrificiis deorum.' Sed videns eum immobilem et fixum in Christo perseverare, iussit plumbum bulliens in os eius infundi, ut et interiora viscera eius conflarentur. Cumque ne sic quidem eius constantiam emollire valuisset, iussit grabatum aereum afferri, et in eo sanctum virum extendi, et substerni carbones ignis, et spargi super eum sal et adipem, et desuper virgis caedi. Matrem autem eius haec omnia perseveranter aspectantem, et non solum impavidam, sed etiam constantissimam permanentem, ac filium materno affectu confortantem, iussit impiissimus tyrannus per capillos suspensam, pene tribus horis ungulari, et lampades magnas, flamma ardentes, lateribus eius applicari. Quae in gratiarum actione inter tam immanes cruciatus perseverans, immaculatum Deo reddidit spiritum. Tunc praecepit Iulianus nequissimus fossam fieri altam, et vocavit plurimos incantatores serpentium, et iussit eos nequissimos serpentes afferre, et mitti in fossam et sanctum Quiriacum proiici in medio eorum. Cumque serpentes divino nutu mortificati fuissent, et Ammon serpentarius ad tantum miraculum credidisset, capite plexus est. Tunc Iulianus consueto sibi more beatum Quiriacum compellans, ut Crucifixum negaret, et ab eo digna invectione coercitus, iussit cacabum magnum impletum oleo calefieri, et in eum sanctum Quiriacum mitti. Sed cum nimium ferbuisset cacabus, ita ut astantes calorem sustinere non possent, dixit sanctus: 'Longe recedite, filioli, ut nemo confletur ex vobis,' et faciens in fronte sua signum crucis, ingressus est in cacabum quasi ad lavacrum. Cumque nec sic nocitus fuisset, iussit eum tyrannus de macroconto in pectus percuti. Qui percussus in voce confessionis emisit spiritum, et cum triumpho martyrii pervenit ad Christum. Dies passionis eius secundum alios hic, secundum Martyrologium vero S. Hieronymi Kalendis Maii celebris habetur. |
| 5 | Eodem die in Nicorio [Norico] Ripensi, loco Lauriaco, nativitas sancti Floriani: qui tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum, saeviente iniquissimo praeside Aquilino, iussus est ad collum saxo ligato post nimias caedes et lacerationes in flumen Anisum praecipitari. Cumque lictores, divino metu pavefacti, impium facinus exhorruissent, quidam iuvenis audacior et infelicior caeteris, praecipitavit eum de ponte in fluvium, et statim oculi eius crepuerunt: unda vero famulatrix corpus sancti martyris in quodam secretiori loco saxo eminentiori deposuit, ubi ei tandiu aquila exhibuit custodiam, donec ipse cuidam religiosae feminae eumdem demonstravit, et ei de transferendo corpore suo mandavit. |