| 1 | Nativitas S. Patris nostri Athanasii Alexandrinae urbis episcopi et confessoris; qui multa Arianorum perpessus insidiis, et maxime Constantii imperatoris, adeo ut sex continuis annis in lacu cisternae non habentis aquam, nunquam solem conspiciens, latitaverit, totis regni viribus in eius necem conspirantibus. Sed et ibi a quadam ancilla patrisfamilias, qui ei latebram praebere curaret, proditus, sed divina se gratia protegente servatus, et in sedem suam, Constante Galliarum principe apud fratrem Constantium impetrante, restitutus. Rursumque post mortem illius ob constantiam catholicae fidei fugatus, usque ad imperium Ioviani latuit. A quo honorificis et officiosissimis litteris requisitus, ecclesiarum disponendarum statutus in sede sua potestatem accepit. Anno autem sacerdotii sui quadragesimo et ultra, post multos agones multasque patientiae coronas, quievit in pace, temporibus Valentiniani et Valentis imperatorum, Vitam sancti Antonii anachoretae futuris generationibus profuturam, eleganti sermone, et plurima sapientia refertam, scriptam relinquens. |