| 1 | Pausatio Ieremiae prophetae. Initium praedicationis Domini nostri Iesu Christi. Natale apostolorum Philippi et Iacobi. Ex quibus Philippus cum totam pene Scythiam ad fidem Christi convertisset, diaconibus, presbyteris et episcopis ibi constitutis, reversus est ad Asiam. Ubi continuae praedicationi per aliquot annos insistens, multitudinem populorum Christo, laboribus piis semper inserviens, lucratus est. Quique apud Hierapolim Asiae civitatem dormivit cum patribus suis, exstincta haeresi Ebionitarum, qui Christum Iesum ante incarnationis tempus fuisse negabant, et sepultus est in pace. Iacobus vero qui et frater Domini dicitur, pro eo quod filius materterae eius Mariae perhibetur, cognomento Iustus, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus est ordinatus. Hic de utero matris sanctus fuit. Vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, nec unctus unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi Sancta sanctorum. Siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis. Sed cum publice in concilio compelleretur, ut Dominum Iesum Christum et Filium Dei esse denegaret, et ille voce maxima protestaretur ad populum dicens: Quid me interrogatis de Filio hominis? Ecce ipse sedet a dextris virtutis, et venturus est in nubibus coeli; praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus, adhuc semianimis, tollens ad coelum manus diceret: Domine, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt, fullonis fuste in cerebro percussus, occubuit. Hic est de quo et apostolus Paulus scribit ad Galatas: Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini [Gal. I]. Et apostolorum super hoc Acta crebrius testantur. Evangelium quoque, quod appellatur secundum Hebraeos, et a beato Hieronymo in Graecum sermonem Latinumque translatum est, post resurrectionem Salvatoris de eo refert: 'Dominus autem venit ad Iacobum Iustum, et apparuit ei. Iuraverat autem Iacobus se non comesturum panem ab illa hora qua calicem Domini biberat, donec videret eum resurgentem a mortuis.' Rursumque post paululum: 'Afferte, ait Dominus, mensam et panem.' Statimque additur: 'Tulit panem et benedixit et fregit, et dedit Iacobo Iusto, dixitque ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus.' Inde est, ut quidam existimant, quod in Epistola Pauli ad Corinthios [ubi] specialiter ei dicitur apparuisse, sic scriptum est: Deinde visus est a Iacobo [I Cor. XV]. Triginta itaque annis Hierosolymitanorum rexit Ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum, et iuxta templum ubi praecipitatus fuerat, sepultus. Scripsit autem unam tantum Epistolam, quae de septem Canonicis est. |
| 2 | In Gallia, territorio Vivariensi, S. Andeoli subdiaconi. Quem misit ab Oriente sanctus Polycarpus Smyrnensis episcopus, discipulus beati Ioannis apostoli, cum beato Benigno et Andochio presbyteris, et Thyrso diacono, ad praedicandum verbum Dei in Gallia. Cuius praedicatione Caesar Severus comperta, spinosis fustibus crudelissime flagellatum in carcerem tradi praecepit. Et alia die productum cum videret superari non posse, iussit ad similitudinem gladii de ligno durissimo ensem fieri, et in crucis modum eius caput findi. Quod cum factum fuisset, eliso in terram cerebro, gloriosa morte translatus est ad vitam aeternam. Item Ierosolymis passio sancti Iudae sive Quiriaci episcopi, cui revelatum est lignum Dominicae crucis, et Annae matris eius, omnimodis passionibus cruciatae. |
| 3 | Item in Galliis, territorio Sidunensi, loco Agauno, passio Sigmundi [Sigismundi] regis, filii Gundewaldi regis Burgundionum. Qui cum se cerneret Francis resistere non posse, solus fugiens, coma deposita, habitum religionis suscepit, et ieiuniis, vigiliis atque orationibus die noctuque vacans, captus a Francis cum uxore ac filiis in puteum demersus occubuit. Postea vero cuidam abbati revelatus, et ab eo reverenter sepultus, etiamnum miraculis claret: adeo ut frigoretici ab eo quasi specialem expetere soliti sint medicinam, et fideliter expetentes nequaquam priventur eadem. |