Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, IV KAL. MAII.
| 1 | Apud Ravennam nativitas S. Vitalis martyris, cum [patris] SS. Gervasii et Protasii. Qui militaris cum Paulino iudice Ravennam ingressus est, et cum videret in conspectu iudicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurium, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam (locus autem ubi decollabantur Christiani hoc habebat vocabulum ut diceretur, ad Palmam, eo quod arbores antiquae palmae illic essent): ille igitur, ut diximus, post nimia tormenta decollandus cum veniret ad Palmam, expavit, et dum mallet male evadere, exclamavit voce magna Vitalis dicens. 'Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, teipsum aeternae mortis iaculo vulnerare, et qui per passiones nimias venisti ad Palmam, coronam perdere a Domino tibi praeparatam.' Audiens haec Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut feriret hortabatur, agens poenitentiam quod expavisset, et sic Christi martyrem se fecit. Statimque B. Vitalis corpus eius rapiens, et intra Ravennatium urbem sepeliens, ad iudicem ultro venire contempsit. Ideoque a Paulino consulari tentus, post equulei tormenta iussus est perduci ad Palmam, et facta fovea profunda, quousque perveniretur ad aquam, ibi supinus depositus et terra ac lapidibus est oppressus. Beata vero Valeria uxor eius, cum post mortem viri Mediolanum tenderet, Sylvano sacrificantes incurrit. Qui cum eam deponentes de saumario hortarentur de idolothytis manducare, nec sibi omnino licitum esse testaretur, quia esset Christiana, tanta ab eis caede mactata est, ut vix seminecem eam sui homines ad Mediolanensem urbem perducerent, ita ut intra biduum migraret ad Dominum. |
| 2 | Alexandriae, S. Theodorae virginis. Quae sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore erepta est. Astante quippe iam ad ostium cellae multitudine iuvenum impudicorum, repente quidam a fratribus Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit, et sanctae virgini cur venisset exponens, illi militares imposuit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic virgo egressa et a nullo agnita, ad civitatem fugiens, evasit. Didymus praesidi exhibitus, et omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, abscisso capite igni traditus est. Beata quoque virgo, quae pro tuenda virginitate ex lupanari fugerat, amore coronae continuo ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa et simul est coronata. |
| 3 | In Pannonia, Eusebii episcopi, Tiballi et Pollionis. |
| 4 | In Africa, provincia Numidia, sanctorum Manilii, Donati, Maurilii, Luciani, Victorini, Narciae virginis et aliorum septuaginta duorum. |
| 5 | Item Luciani cum aliis ducenti et septuaginta. |
| 6 | In Tarso Ciliciae, Malinae cum aliis centum septuaginta et aliorum multorum. |